Letters to his Friends
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
quo mihi acciderit optatius, si in hac sententia fueris ut a continentibus tuis scriptis, in quibus perpetuam rerum gestarum historiam complecteris, secernas hanc quasi fabulam rerum eventorumque nostrorum. habet enim varios actus mutationesque et consiliorum et temporum. ac non vereor ne adsentatiuncula quadam aucupari tuam gratiam videar, quom hoc demonstrem, me a te potissimum ornari celebrarique velle. neque enim tu is es qui, quid sis, nescias et qui non eos magis, qui te non admirentur, invidos quam eos, qui laudent, adsentatores arbitrere; neque autem ego sum ita demens, ut me sempiternae gloriae per eum commendari velim, qui non ipse quoque in me commendando propriam ingeni gloriam consequatur.
neque enim Alexander ille gratiae causa ab Apelle potissimum pingi et a Lysippo fingi volebat, sed quod illorum artem cum ipsis tum etiam sibi gloriae fore putabat. atque illi artifices corporis simulacra ignotis nota faciebant; quae vel si nulla sint, nihilo sint tamen obscuriores clari viri. nec minus est Spartiates Agesilaus ille perhibendus, qui neque pictam neque fictam imaginem suam passus est esse, quam qui in eo genere laborarunt; unus enim Xenophontis libellus in eo rege laudando facile omnis imagines omnium statuasque superavit. atque hoc praestantius mihi fuerit et ad laetitiam animi et ad memoriae dignitatem, si in tua scripta pervenero quam si in ceterorum, quod non ingenium mihi solum suppeditatum fuerit tuum, sicut Timoleonti a Timaeo aut ab Herodoto Themistocli, sed etiam auctoritas clarissimi et spectatissimi viri et in rei p. maximis gravissimisque causis cogniti atque in primis probati, ut mihi non solum praeconium, quod, cum in Sigeum venisset, Alexander ab Homero Achilli tributum esse dixit, sed etiam grave testimonium impertitum clari hominis magnique videatur. placet enim Hector ille mihi Naevianus, qui non tantum 'laudari' se laetatur, sed addit etiam 'a laudato viro.'
quod si a te non impetro, hoc est, si quae te res impedierit (neque enim fas esse arbitror quicquam me rogantem abs te non impetrare), cogar fortasse facere, quod non nulli saepe reprehendunt, scribam ipse de me, multorum tamen exemplo et clarorum virorum. sed, quod te non fugit, haec sunt in hoc genere vitia: et verecundius ipsi de sese scribant necesse est, si quid est laudandum, et praetereant, si quid reprehendendum est. accedit etiam ut minor sit fides, minor auctoritas, multi denique reprehendant et dicant verecundiores esse praecones ludorum gymnicorum, qui cum ceteris coronas imposuerint victoribus eorumque nomina magna voce pronuntiarint, cum ipsi ante ludorum missionem corona donentur, alium praeconem adhibeant, ne sua voce se ipsi victores esse praedicent.
haec nos vitare cupimus et, si recipis causam nostram, vitabimus, idque ut facias rogamus. ac ne forte mirere cur, cum mihi saepe ostenderis te accuratissime nostrorum temporum consilia atque eventus litteris mandaturum, a te id nunc tanto opere et tam multis verbis petamus, illa nos cupiditas incendit, de qua initio scripsi, festinationis, quod alacres animo sumus, ut et ceteri viventibus nobis ex libris tuis nos cognoscant et nosmet ipsi vivi gloriola nostra perfruamur.
his de rebus quid acturus sis, si tibi non est molestum, rescribas mihi velim. si enim suscipis causam, conficiam commentarios rerum omnium, sin autem differs me in tempus aliud, coram tecum loquar. tu interea non cessabis et ea, quae habes instituta, perpolies nosque diliges.
quamquam ipsa consolatio litterarum tuarum mihi gratissima est (declarat enim summam benevolentiam coniunctam pari prudentia), tamen illum fructum ex iis litteris vel maximum cepi, quod te praeclare res humanas contemnentem et optime contra fortunam paratum arma tumque cognovi; quam quidem laudem sapientiae statuo esse maximam, non aliunde pendere nec extrinsecus aut bene aut male vivendi suspensas habere rationes.
quae cogitatio cum mihi non omnino excidisset (etenim penitus insederat), vi tamen tempestatum et concursu calamitatum is erat aliquantum labefactata atque convulsa; cui te opitulari et video et id fecisse etiam proximis litteris multumque profecisse sentio. itaque hoc saepius dicendum tibique non significandum solum sed etiam declarandum arbitror, nihil mihi esse potuisse tuis litteris gratius.
ad consolandum autem cum illa valent, quae eleganter copioseque conlegisti, tum nihil plus quam quod firmitudinem gravitatemque animi tui perspexi; quam non imitari turpissimum existimo. itaque hoc etiam fortiorem me puto quam te ipsum, praeceptorem fortitudinis, quod tu mihi videre spem non nullam habere haec aliquando futura meliora casus enim gladiatorii similitudinesque eae, tum rationes in ea disputatione a te conlectae vetabant me rei p. penitus diffidere. itaque alterum minus mirum, fortiorem te esse, cum aliquid speres, alterum mirum, spe ulla teneri. quid est enim non ita adfectum, ut id non deletum exstinctumque esse fateare? circumspice omnia membra rei p., quae notissima sunt tibi; nullum reperies profecto, quod non fractum debilitatumve sit. quae persequerer, si aut melius ea viderem quam tu vides, aut commemorare possem sine dolore; quamquam tuis monitis praeceptisque omnis est abiciendus dolor.
ergo et domestica feremus, ut censes, et publica paulo etiam fortius fortasse quam tu ipse, qui praecipis. te enim aliqua spes consolatur, ut scribis, nos erimus etiam in omnium desperatione fortes, ut tu tamen idem et hortaris et praecipis. das enim mihi iucundas recordationes conscientiae nostrae rerumque earum, quas te in primis auctore gessimus; praestitimus enim patriae non minus certe quam debuimus, plus profecto quam est ab animo cuiusquam aut consilio hominis postulatum.
ignosces mihi de me ipso aliquid praedicanti; quarum enim tu rerum cogitatione nos levare aegritudine voluisti, earum etiam commemoratione lenimur. itaque, ut mones, quantum potero, me ab omnibus molestiis et angoribus abducam transferamque animum ad ea, quibus secundae res ornantur, adversae adiuvantur, tecumque et ero tantum quantum patietur utriusque aetas et valetudo, et si esse una minus poterimus quam volemus, animorum tamen coniunctione iisdemque studiis ita fruemur, ut numquam non una esse videamur.
S. V. B. E. V., sicut soleo, paululo tamen etiam deterius quam soleo. te requisivi saepius, ut viderem; Romae quia postea non fuisti quam discesseram miratus sum; quod item nunc miror. non habeo certum quae te res hinc maxime retrahat. si solitudine delectare, cum scribas et aliquid agas eorum, quorum consuesti, gaudeo neque reprehendo tuum consilium. nam nihil isto potest esse iucundius non modo miseris his temporibus et luctuosis, sed etiam tranquillis et optatis, praesertim vel animo defetigato tuo, qui nunc requiem quaerat ex magnis occupationibus, vel erudito, qui semper aliquid ex se promat, quod alios delectet, ipsum laudibus inlustret.