Letters to his Friends
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
etsi mane Harpalum miseram tamen cum haberem cui recte darem litteras, etsi novi nihil erat, isdem de rebus volui ad te saepius scribere, non quin confiderem diligentiae tuae, sed rei me magnitudo movebat. mihi 'prora et puppis,' ut Graecorum proverbium est, fuit a me tui dimittendi ut rationes nostras explicares. Ofilio et Aurelio utique satis fiat. A Flamma, si non potes omne, partem aliquam velim extorqueas, in primisque ut expedita sit pensio K. Ian. de attributione conficies, de repraesentatione videbis.
de domesticis rebus hactenus, de publicis omnia mihi certa, quid Octavianus, quid Antonius, quae hominum opinio, quid futurum putes. ego vix teneor quin accurram ; sed litteras tuas exspecto. et scito Balbum tum fuisse Aquini cum tibi est dictum, et postridie Hirtium. puto utrumque ad aquas ; sed quod egerint—. Dolabellae procuratores fac ut admoneantur. appellabis etiam Papiam. vale.
etsi iusta et idonea usus es excusatione intermissionis litterarum tuarum, tamen id ne saepius facias rogo. nam etsi de re p. rumoribus et nuntiis certior fio et de sua in me voluntate semper ad me perscribit pater, tamen de quavis minima re scripta a te ad me epistula semper fuit gratissima. qua re cum in primis tuas desiderem litteras, noli committere ut excusatione potius expleas officium scribendi quam assiduitate epistularum. vale. .
verberavi te cogitationis tacito dumtaxat convicio, quod fasciculus alter ad me iam sine tuis litteris perlatus est. non potes effugere huius culpae poenam te patrono ; Marcus' est adhibendus, isque diu et multis lucubrationibus commentata oratione vide ut probare possit te non peccasse.