Letters to his Friends
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
Demetrius iste numquam omnino Phalereus fuit sed nunc plane Billienus est. itaque te do vicarium tu eum observabis. etsi—verum tamen de illis nosti cetera. sed tamen si quem cum eo sermonem habueris scribes ad me, ut mihi nascatur epistulae argumentum et ut tuas quam longissimas litteras legam. cura, mi Tiro, ut valeas ; hoc gratius mihi facere nihil potes. vale.
tu vero confice professionem, si potes ; etsi haec pecunia ex eo genere est, ut professione non egeat. verum tamen-. Balbus ad me scripsit tanta se e)pifora=| oppressum, ut loqui non possit. Antonius de lege quod egerit—liceat modo rusticari. ad Bithynicum scripsi.
de Servilio tu videris, qui senectutem non contemnis. etsi Atticus noster, quia quondam me commoveri panikoi=s intellexit, idem semper putat nec videt quibus praesidiis philosophiae saeptus sim ; et hercle, quod timidus ipse est, qorubopoiei=. ego tamen Antoni inveteratam sine ulla offensione amicitiam retinere sane volo scribamque ad eum, sed non ante quam te videro. nec tamen te avoco a syngrapha ; go/nu knh/mhs. cras exspecto Leptam et †n. ad cuius rutam puleio mihi tui sermonis utendum est. vale.