Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

ita confirmato illo ex eo loco castra movi ; iter in Ciliciam facere institui, cum hac opinione e Cappadocia discederem, ut consilio vestro, casu incredibili ac paene divino regem, quem vos honorificentissime appellassetis nullo postulante quemque meae fidei commendassetis et cuius salutem magnae vobis curae esse decressetis, meus adventus praesentibus insidiis liberarit. quod ad vos a me scribi non alienum putavi, ut intellegeretis ex iis, quae paene acciderunt, vos multo ante ne ea acciderent providisse, eoque vos studiosius feci certiores, quod in rege Ariobarzane ea mihi signa videor virtutis, ingeni, fidei benevolentiaeque erga vos perspexisse, ut non sine causa tantam curam in eius vos salutem diligentiamque videamini contulisse.

Scr. hi castris ad Iconium iii K. Sept. ant paulo post a. 703 (51).M. CICERO S. D. M. CATONI

Cum ad me legati missi ab Antiocho Commageno venissent in castra ad Iconium a. d. iii AS Sept. iique mihi nuntiassent regis Parthorum filium, quocum esset nupta regis Armeniorum soror, a d Euphratem cum maximis Parthorum copiis multarumque praeterea gentium magna manu venisse Euphratemque iam transire coepisse dicique Armenium regem in Cappadociam impetum esse facturum, putavi pro nostra necessitudine me hoc ad te scribere oportere.

publice propter duas causas nihil scripsi, quod et ipsum Commagenum legati dicebant ad senatum statim nuntios litterasque misisse et existimabam M. Bibulum procos., qui circiter Idus Sext. ab Epheso in Syriam navibus profectus erat, quod secundos ventos habuisset, iam in provinciam suam pervenisse ; cuius litteris omnia certiora perlatum iri ad senatum putabam. mihi, ut in eius modi re tantoque bello, maximae curae est ut, quae copiis et opibus tenere vix possumus, ea mansuetudine et continentia nostra, sociorum fidelitate teneamus. tu velim, ut consuesti, nos absentis diligas et defendas.