Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

quae cum essem in consilio meo cum rege locutus, initio ille orationis suae vobis maximas, ut debuit, deinde etiam mihi gratias egit, quod ei permagnum et perhonorificum videbatur senatui p. q. R. tantae curae esse salutem suam meque tantam diligentiam adhibere ut et mea fides et commendationis vestrae auctoritas perspici posset. atque ille primo, quod mihi maximae laetitiae fuit, ita mecum locutus est, ut nullas insidias neque vitae suae neque regno diceret se aut intellegere fieri aut etiam suspicari. Cum ego ei gratulatus essem idque me gaudere dixissem et tamen adulescentem essem cohortatus ut recordaretur casum illum interitus paterni et vigilanter se tueretur atque admonitu senatus consuleret saluti suae, tum a me discessit in oppidum Cybistra.

postero autem die cum Ariarathe, fratre suo, et cum paternis amicis maioribus natu ad me in castra venit perturbatusque et flens, cum idem et frater faceret et amici, meam fidem, vestram commendationem implorare coepit. Cum admirarer quid accidisset novi dixit ad se indicia manifestarum insidiarum esse delata, quae essent ante adventum meum occultata, quod ii, qui ea patefacere possent, propter metum reticuissent. eo autem tempore spe mei praesidi compluris ea quae scirent audacter ad se detulisse ; in iis amantissimum sui, summa pietate praeditum fratrem dicere (ea quae is me quoque audiente dicebat) se sollicitatum esse ut regnare vellet ; id vivo fratre suo accipere non potuisse ; se tamen ante illud tempus eam rem numquam in medium propter periculi metum protulisse. quae cum esset locutus, monui regem ut omnem diligentiam ad se conservandum adhiberet, amicosque in patris eius atque avi iudicio probatos hortatus sum regis sui vitam docti casu acerbissimo patris eius omni cura custodiaque defenderent.

Cum rex a me equitatum cohortisque de exercitu meo postularet, etsi intellegebam vestro senatus consulto non modo posse me id facere sed etiam debere, tamen, cum res p. postularet propter cotidianos ex Syria nuntios ut quam primum, exercitum ad Ciliciae finis adducerem, cumque mihi rex patefactis iam insidiis non egere exercitu p. R. sed posse se suis opibus defendere videretur, illum cohortatus sum ut in sua vita conservanda primum regnare disceret; a quibus perspexisset sibi insidias paratas, in eos uteretur iure regio ; poena adficeret eos quos necesse esset, reliquos metu liberaret; praesidio exercitus mei ad eorum qui in culpa essent timorem potius quam ad contentionem uteretur ; fore autem ut omnes, quoniam senatus consultum nossent, intellegerent me regi, si opus esset, ex auctoritate vestra praesidio futurum.