Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

quod de domo scribis, hoc est de area, ego vero tum denique mihi videbor restitutus, si illa nobis erit restituta. verum haec non sunt in nostra manu ; illud doleo, quae impensa facienda est, in eius partem te miseram et despoliatam venire. quod si conficitur negotium, omnia consequemur ; sin eadem nos fortuna premet, etiamne reliquias tuas misera proicies? obsecro te, mea vita, quod ad sumptum attinet, sine alios, qui possunt si modo volunt, sustinere et valetudinem istam infirmam, si me amas, noli vexare. nam mihi ante oculos dies noctesque versaris ; omnis labores te excipere video ; timeo ut sustineas. sed video in te esse omnia. qua re, ut id quod speras et quod agis consequamur, servi valetudini.

ego ad quos scribam nescio, nisi ad eos qui ad me scribunt, aut ad eos de quibus ad me vos aliquid scribitis. longius, quoniam ita vobis placet, non discedam ; sed velim quam saepissime litteras mittatis, praesertim si quid est firmius quod speremus. valete, mea desideria, valete. D. a. d. iii Non. Oct. Thessalonica.

Scr. Dyrrhachi pr. K. Dec. a. 696 (58).TVLLIVS S. D. TERENTIAE SVAE ET TVLLIAE ET CICERONI

accepi ab Aristocrito tris epistulas, quas ego lacrimis prope delevi ; conficior enim maerore, mea Terentia, nec meae me miseriae magis excruciant quam tuae vestraeque ; ego autem hoc miserior sum quam tu, quae es miserrima, quod ipsa calamitas communis est utriusque nostrum, sed culpa mea propria est. meum fuit officium vel legatione vitare periculum vel diligentia et copiis resistere vel cadere fortiter. hoc miserius, turpius, indignius nobis nihil fuit.