Letters to his Friends
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
Dyrrhachium veni, quod et libera civitas est et in me officiosa et proxima Italiae ; sed si offendet me loci celebritas, alio me conferam, ad te scribam.
noli putare me ad quemquam longiores epistulas scribere, nisi si quis ad me plura scripsit, cui puto rescribi oportere ; nec enim habeo quid scribam nec hoc tempore quicquam difficilius facio ; ad te vero et ad nostram Tulliolam non queo sine plurimis lacrimis scribere ; vos enim video esse miserrimas, quas ego beatissimas semper esse volui, idque praestare debui et, nisi tam timidi fuissemus, praestitissem. Pisonem nostrum merito eius amo plurimum.
Eum, ut potui, per litteras cohortatus sum gratiasque egi, ut debui. in novis tr. pl. intellego spem te habere. id erit firmum, si Pompei voluntas erit ; sed Crassum tamen metuo. A te quidem omnia fieri fortissime et amantissime video nec miror, sed maereo casum eius modi ut tantis tuis miseriis meae miseriae subleventur. nam ad me P. Valerius, homo officiosus, scripsit, id quod ego maximo cum fletu legi, quem ad modum a Vestae ad tabulam Valeriam ducta esses. hem, mea lux, meum desiderium, unde omnes opem petere solebant! te nunc, mea Terentia, sic vexari, sic iacere in lacrimis et sordibus, idque fieri mea culpa, qui ceteros servavi, ut nos periremus!