Letters to his Friends
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
peto a te in maiorem modum pro nostra necessitudine ut tibi ea res curae sit operamque des ut per te quam commodissime negotium municipi administretur quam primumque conficiatur, ipsosque, quorum nomina scripsi, ut quam honorificentissime pro tua natura et quam liberalissime tractes.
bonos viros ad tuam necessitudinem adiunxeris municipiumque gratissimum beneficio tuo de. vinxeris, mihi vero etiam gratius feceris, quod cum semper tueri municipes meos consuevi, tum hic annus praecipue ad meam curam officiumque pertinet. nam constituendi municipi causa hoc anno aedilem filium meum fieri volui et fratris filium et M. Caesium, hominem mihi maxime necessarium ; is enim magistratus in nostro municipio nec alius ullus creari solet. quos cohonestaris in primisque me, si res p. municipi tuo studio, diligentia bene administrata erit. quod ut facias te vehementer etiam atque etiam rogo.
Alia epistula communiter commendavi tibi legatos Arpinatium, ut potui diligentissime, hac separatim Q. Fufidium, quocum mihi omnes necessitudines sunt, diligentius commendo, non ut aliquid de illa commendatione deminuam, sed ut ad hanc addam. nam et privignus est M. Caesi, mei maxime et familiaris et necessari, et fuit in Cilicia mecum tribunus militum ; quo in munere ita se tractavit, ut accepisse ab eo beneficium viderer, non dedisse.