Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

his autem temporibus a me Brundisio cum litteris et mandatis profectus ad Caesarem est ; qua in re et amorem eius in suscipiendo negotio perspexi et in conficiendo ac renuntiando fidem. videor mihi, cum separatim de probitate eius et moribus dicturus fuissem, si prius causam cur eum tanto opere diligerem tibi exposuissem, in ipsa causa exponenda satis etiam de probitate dixisse. sed tamen separatim promitto in meque recipio fore eum tibi et voluptati et usui ; nam et modestum hominem cognosces et prudentem et a cupiditate omni remotissimum, praeterea magni laboris summaeque industriae.

neque ego haec polliceri debeo, quae tibi ipsi, cum bene cognoris, iudicanda sunt ; sed tamen in omnibus novis coniunctionibus interest qualis primus aditus sit et qua commendatione quasi amicitiae fores aperiantur ; quod ego his litteris efficere volui ; etsi id ipsa per se necessitudo quaesturae effecisse debet ; sed tamen nihilo infirmius illud hoc addito. cura igitur, si me tanti facis quanti et Varro existimat et ipse sentio, ut quam primum intellegam hanc meam commendationem tantum illi utilitatis attulisse quantum et ipse sperarit nec ego dubitarim.

Scr. Romae paulo post ep. x.CICERO BRVTO S.

quia semper animadverti studiose te operam dare ut ne quid meorum tibi esset ignotum, propterea non dubito quin scias non solum cuius municipi sim, sed etiam quam diligenter soleam meos municipes Arpinatis tueri. quorum quidem omnia commoda omnesque facultates, quibus et sacra conficere et sarta tecta aedium sacrarum locorumque communium tueri possint, consistunt in iis vectigalibus, quae habent in provincia Gallia. ad ea visenda pecuniasque, quae a colonis debentur, exigendas totamque rem et cognoscendam et administrandam legatos equites Romanos misimus, Q. Fufidium Q. f., M. Faucium M. f., Q. Mamercium Q. f.