Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

qua re non puto Pansam et Hirtium in consulatu properaturos in provincias exire sed Romae acturos consulatum. itaque si ab iis petieris ut interea nobis procurationem Asiae dent, spero te posse impetrare. praeterea mihi promiserunt Pansa et Hirtius coram et absenti mihi scripserunt Verrioque nostro Pansa adfirmavit se daturum operam ne in suo consulatu mihi succedatur. ego porro non medius fidius cupiditate provinciae produci longius spatium mihi volo ; nam mihi fuit ista provincia plena laboris, periculi, detrimenti ; quae ego ne frustra subierim nive, prius quam reliquias meae diligentiae consequar, decedere cogar valde laboro. nam si potuissem quam exegeram pecuniam universam mittere, postularem ut mihi succederetur ; nunc, quod Cassio dedi, quod Treboni morte amisimus, quod etiam crudelitate Dolabellae aut perfidia eorum, qui fidem mihi reique publicae non praestiterunt, id consequi et reficere volo ; quod aliter non potest fieri, nisi spatium habuero. id ut per te consequar velim, ut solet, tibi curae sit.