Letters to his Friends
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
de nostra dignitate velim tibi ut semper curae sit et,quocumque tempore occasionem habueris, et in senatu et ceteris rebus laudi nostrae suffragere. quoniam consulibus decreta est Asia et permissum est iis ut, dum ipsi venirent, darent negotium qui Asiam optineant, rogo te petas ab iis ut hanc dignitatem potissimum nobis tribuant et mihi dent negotium ut Asiam obtineam, dum ipsorum alter uter venit ; nam quod hoc properent in magistratu venire aut exercitum mittere causam non habent. Dolabella enim in Syria est et, ut tu divina tua mente prospexisti et praedicasti, dum isti veniunt, Cassius eum opprimet ; exclusus enim ab Antiochia Dolabella et in oppugnando male acceptus nulla alia confisus urbe Laudiceam, quae est in Syria, ad mare se contulit. ibi spero celeriter eum poenas daturum ; nam neque quo refugiat habet neque diutius ibi poterit tantum exercitum Cassi sustinere. spero etiam confectum esse iam et oppressum Dolabellam.