Letters to his Friends
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
succurret fortasse hoc loco alicui vestrum cur novissimum tempus exspectemus potius quam nunc aliquid moliamur. quia ubi consistamus non habemus praeter Sex. Pompeium et Bassum Caecilium ; qui mihi videntur hoc nuntio de Caesare adlato firmiores futuri. satis tempore ad eos accedemus, ubi quid valeant scierimus. pro Cassio et te si quid me velitis recipere recipiam ; postulat enim hoc Hirtius ut faciam.
rogo vos quam primum mihi rescribatis (nam non dubito quin de his rebus ante horam quartam Hirtius certiorem me sit facturus) ; quem in locum convenire possimus, quo me velitis venire rescribite.
post novissimum Hirti sermonem placitum est mihi postulare ut liceret nobis Romae esse publico praesidio. quod illos nobis concessuros non puto ; magnam enim invidiam iis faciemus. nihil tamen non postulandum putavi quod aequum esse statuerem.
de tua fide et benevolentia in nos nisi persuasum esset nobis, non scripsissemus haec tibi ; quae profecto, quoniam istum animum habes, in optimam partem accipies. scribitur nobis magnam veteranorum multitudinem Romam convenisse iam et ad K. Iun. futuram multo maiorem. de te si dubitemus aut vereamur, simus nostri dissimiles ; sed certe, cum ipsi in tua potestate fuerimus tuoque adducti consilio dimiserimus ex municipiis nostros necessarios neque solum edicto sed etiam litteris id fecerimus, digni sumus quos habeas tui consili participes, in ea praesertim re quae ad nos pertinet.
qua re petimus a te facias nos certiores tuae voluntatis in nos, putesne nos tutos fore in tanta frequentia militum veteranorum, quos etiam de reponenda ara cogitare audimus ; quod velle et probare vix quisquam posse videtur qui nos salvos et honestos velit. nos ab initio spectasse otium nec quicquam aliud libertate communi quaesisse exitus declarat. fallere nemo nos potest nisi tu, quod certe abest ab tua virtute et fide ; sed alius nemo facultatem habet decipiendi nos ; tibi enim uni credidimus et credituri sumus.