Letters to his Friends
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
S. v. liberique vestri v. b. e. e. q. v. deos hominesque testor, p. c., qua mente et quo animo semper in rem p. fuerim et quam nihil antiquius communi salute ac libertate iudicarim ; quod vobis brevi probassem, nisi mihi fortuna proprium consilium extorsisset. nam exercitus cunctus consuetudinem suam in civibus conservandis communique pace seditione facta retinuit meque tantae multitudinis civium Romanorum salutis atque incolumitatis causam suscipere, ut vere dicam, coegit.
in qua re ego vos, p. c., oro atque obsecro ut privatis offensionibus omissis summae rei p. consulatis neve misericordiam nostram exercitusque nostri in civili dissensione sceleris loco ponatis. quod si salutis omnium ac dignitatis rationem habueritis, melius et vobis et rei p. consuletis. D. iii Kal. Jun. a Ponte Argenteo.
Qvo in statu simus cognoscite. heri vesperi apud me Hirtius fuit ; qua mente esset Antonius demonstravit, pessima scilicet et infidelissima. nam se neque mihi provinciam dare posse aiebat neque arbitrari tuto in urbe esse quemquam nostrum ; adeo esse militum concitatos animos et plebis. quod utrumque esse falsum puto vos animadvertere atque illud esse verum, quod Hirtius demonstrabat, timere eum ne, si mediocre auxilium dignitatis nostrae habuissemus, nullae partes iis in re p. relinquerentur.
Cum a in his angustiis versarer, placitum est mihi ut postularem legationem liberam mihi reliquisque nostris, ut aliqua causa proficiscendi honesta quaereretur. haec se impetraturum pollicitus est, nec tamen impetraturum confido ; tanta est hominum insolentia et nostri insectatio. ac si dederint quod petimus, tamen paulo post futurum puto ut hostes iudicemur aut aqua et igni nobis interdicatur.
'quid ergo a est' inquis 'tui consili?' dandus est locus fortunae, cedendum ex Italia, migrandum Rhodum aut aliquo terrarum arbitror. si melior casus fuerit, revertemur Romam ; si mediocris, in exsilio vivemus ; si pessimus, ad novissima auxilia descendemus.