De Officiis

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. De Officiis. Miller, Walter, editor. Cambridge, MA. Harvard University Press. London. William Heinemann Ltd. 1913.

Quid? si una tabula sit, duo naufragi, eique sapientes, sibine uterque rapiat, an alter cedat alteri?

Cedat vero, sed ei, cuius magis intersit vel sua vel rei publicae causa vivere.

Quid, si haec paria in utroque?

Nullum erit certamen, sed quasi sorte aut micando victus alteri cedet alter.

Quid? si pater fana expilet, cuniculos agat ad aerarium, indicetne id magistratibus filius?

Nefas id quidem est, quin etiam defendat patrem, si arguatur.

Non igitur patria praestat omnibus officiis?

p.366

Immo vero, sed ipsi patriae conducit pios habere cives in parentes.

Quid? si tyrannidem occupare, si patriam prodere conabitur pater, silebitne filius?

Immo vero obsecrabit patrem, ne id faciat. Si nihil proficiet, accusabit, minabitur etiam, ad extremum, si ad perniciem patriae res spectabit, patriae salutem anteponet saluti patris.