De Officiis
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. De Officiis. Miller, Walter, editor. Cambridge, MA. Harvard University Press. London. William Heinemann Ltd. 1913.
Plenusestsextus liber de officiis Hecatonis talium quaestionum:
sitne boni viri in maxima caritate annonae familiam non alere.
In utramque partem disputat, sed tamen ad extremum utilitate, ut putat, officium dirigit magis quam humanitate.
Quaerit, si in mari iactura facienda sit, equine pretiosi
p.364
potius iacturam faciat an servoli vilis. Hic alio res familiaris, alio ducit humanitas.Si tabulam de naufragio stultus arripuerit, extorquebitne eam sapiens, si potuerit?
Negat, quia sit iniurium.
Quid? dominus navis eripietne suum?
Minime, non plus quam navigantem in alto eicere de navi velit, quia sua sit. Quoad enim perventum est eo, quo sumpta navis est, non domini est navis, sed navigantium.