De Divinatione

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tullii Ciceronis De divinatione libri duo libri de fato quae manserunt. Mueller, C. F. W., editor. Leipzig: Teubner, 1915.

Cur igitur vos induitis in eas captiones, quas numquam explicetis? Ita enim, cum magis properant, concludere solent:

Si di sunt, est divinatio; sunt autem di; est ergo divinatio.
Multo est probabilius:
non est autem divinatio; non sunt ergo di.
Vide, quam temere committant, ut, si nulla sit divinatio, nulli sint di. Divinatio enim perspicue tollitur, deos esse retinendum est.

Atque hac extispicum divinatione sublata omnis haruspicina sublata est. Ostenta enim sequuntur et fulgura. Valet autem in fulguribus observatio diuturna, in ostentis ratio plerumque coniecturaque adhibetur.

p.210
Quid est igitur, quod observatum sit in fulgure? Caelum in sedecim partis diviserunt Etrusci. Facile id quidem fuit, quattuor, quas nos habemus, duplicare, post idem iterum facere, ut ex eo dicerent, fulmen qua ex parte venisset. Primum id quid interest? deinde quid significat? Nonne perspicuum est ex prima admiratione hominum, quod tonitrua iactusque fulminum extimuissent, credidisse ea efficere rerum omnium praepotentem Iovem? Itaque in nostris commentariis scriptum habemus:
Iove tonante, fulgurante comitia populi habere nefas.