De Divinatione

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tullii Ciceronis De divinatione libri duo libri de fato quae manserunt. Mueller, C. F. W., editor. Leipzig: Teubner, 1915.

An, cum in Aequimaelium misimus, qui adferat agnum, quem immolemus, is mihi agnus adfertur, qui habet exta rebus accommodata, et ad eum agnum non casu, sed duce deo servus deducitur? Nam si casum in eo quoque dicis esse quasi sortem quandam cum deorum voluntate coniunctam, doleo tantam Stoicos nostros Epicureis inridendi sui facultatem dedisse; non enim ignoras, quam ista derideant.

Et quidem illi facilius facere possunt; deos enim ipsos iocandi causa induxit Epicurus perlucidos et perflabilis et habitantis tamquam inter duos lucos sic inter duos mundos propter metum ruinarum, eosque habere putat eadem membra, quae nos, nec usum ullum habere membrorum. Ergo hic circumitione quadam deos tollens recte non dubitat divinationem tollere; sed non, ut hic sibi constat, item Stoici. Illius enim deus nihil habens nec sui nec alieni negotii non potest hominibus divinationem inpertire; vester autem deus potest non inpertire, ut nihilo minus mundum regat et hominibus consulat.