De Divinatione

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tullii Ciceronis De divinatione libri duo libri de fato quae manserunt. Mueller, C. F. W., editor. Leipzig: Teubner, 1915.

Sed, quod caput est, cur isto modo iam oracla Delphis non eduntur non modo nostra aetate, sed iam diu, iam ut nihil possit esse contemptius? Hoc loco cum urguentur, evanuisse aiunt vetustate vim loci eius, unde anhelitus ille terrae fieret, quo Pythia mente incitata oracla ederet. De vino aut salsamento putes loqui, quae evanescunt vetustate; de vi loci agitur, neque solum naturali, sed etiam divina; quae quo tandem modo evanuit? Vetustate, inquies. Quae vetustas est, quae vim divinam conficere possit? quid tam divinum autem quam adflatus e terra mentem ita movens, ut eam providam rerum futurarum efficiat? ut ea non modo cernat multo ante, sed etiam numero versuque pronuntiet. Quando ista vis autem evanuit? an postquam homines minus creduli esse coeperunt?

Demosthenes quidem, qui abhinc annos prope trecentos fuit, iam tum filippi/zein Pythiam dicebat, id est quasi cum Philippo facere. Hoc autem eo spectabat, ut eam a Philippo corruptam diceret; ex quo licet existumare in aliis quoque oraculis Delphicis aliquid non sinceri fuisse. Sed nescio quo modo isti philosophi superstitiosi et paene fanatici quidvis malle videntur quam se non ineptos. Evanuisse mavultis et extinctum esse id, quod si umquam fuisset, certe aeternum esset, quam ea, quae non sunt credenda, non credere.