De Divinatione
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tullii Ciceronis De divinatione libri duo libri de fato quae manserunt. Mueller, C. F. W., editor. Leipzig: Teubner, 1915.
Sed iam ad te venio,
Tuis enim oraculis Chrysippus totum volumen inplevit partim falsis, ut ego opinor, partim casu veris, ut fit in omni oratione saepissime, partim flexiloquis et obscuris, ut interpres egeat interprete et sors ipsa ad sortes referenda sit, partim ambiguis, et quae ad dialecticum deferendae sint. Nam cum illa sors edita est opulentissumo regi Asiae:
- O/ sancte Apollo, qui úmbilicum cértum terrarum óbsides,
- U/nde superstitiósa primum saéva evasit vóx fera.
hostium vim se perversurum putavit, pervertit autem suam.
- Croesus Halyn penetrans magnam pervertet opum vim,
Utrum igitur eorum accidisset, verum oraclum fuisset. Cur autem hoc credam umquam editum Croeso? aut Herodotum cur veraciorem ducam Ennio? Num minus ille potuit de Croeso quam de Pyrrho fingere Ennius? Quis enim est, qui credat Apollinis ex oraculo Pyrrho esse responsum:
Primum Latine Apollo numquam locutus est; deinde ista sors inaudita Graecis est; praeterea Pyrrhi temporibus iam Apollo versus facere desierat; postremo, quamquam semper fuit, ut apud Ennium est,
- Aio te, Aeacida, Romanos vincere posse?
tamen hanc amphiboliam versus intellegere potuisset,
- stolidum genus Aeacidarum,
- Bellipotentes sunt magis quam sapientipotentes,
vincere te Romanosnihilo magis in se quam in Romanos valere; nam illa amphibolia, quae Croesum
p.238
decepit, vel Chrysippum potuisset fallere, haec vero ne Epicurum quidem.