De Divinatione
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tullii Ciceronis De divinatione libri duo libri de fato quae manserunt. Mueller, C. F. W., editor. Leipzig: Teubner, 1915.
Ex quo et illud est Callani, de quo ante dixi, et Homerici Hectoris, qui moriens propinquam Achilli mortem denuntiat. Neque enim illud verbum temere consuetudo adprobavisset, si ea res nulla esset omnino:
Sagire enim sentire acute est; ex quo sagae anus, quia multa scire volunt, et sagaces dicti canes. Is igitur, qui ante sagit, quam oblata res est, dicitur praesagire, id est futura ante sentire.
- Praésagibat ánimus frustra me íre, cum exirém domo.
Inest igitur in animis praesagitio extrinsecus iniecta atque inclusa divinitus. Ea si exarsit acrius, furor appellatur, cum a corpore animus abstractus divino instinctu concitatur.
O poe+ma tenerum et moratum atque molle! Sed hoc minus ad rem;H.
- Séd quid oculis rábere visa es dérepente ardéntibus?
- U/bi paulo ante sápiens illa vírginalis modéstia?
- [*](C.) Máter, optumárum multo múlier melior múlierum,
- Míssa sum supérstitiosis háriolatiónibus;
- Námque Apollo fátis fandis démentem invitám ciet.
- Vírgines vereór aequalis, pátris mei meum factúm pudet,
p.171- O/ptumi viri/; mea mater, túi me miseret, méi piget.
- O/ptumam progéniem Priamo péperisti extra me; hóc dolet.
- Mén obesse, illós prodesse, me óbstare, illos óbsequi?