De Divinatione

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tullii Ciceronis De divinatione libri duo libri de fato quae manserunt. Mueller, C. F. W., editor. Leipzig: Teubner, 1915.

Age, barbari vani atque fallaces; num etiam Graiorum historia mentita est? Quae Croeso Pythius Apollo, ut de naturali divinatione dicam, quae Atheniensibus, quae Lacedaemoniis, quae Tegeatis, quae Argivis, quae Corinthiis responderit, quis ignorat? Collegit innumerabilia oracula Chrysippus nec ullum sine locuplete auctore atque teste; quae, quia nota tibi sunt, relinquo; defendo unum hoc: Numquam illud oraclum Delphis tam celebre et tam clarum fuisset neque tantis donis refertum omnium populorum atque regum, nisi omnis aetas oraclorum illorum veritatem esset experta.

Idem iam diu non facit. Ut igitur nunc in minore gloria est, quia minus oraculorum veritas excellit, sic

p.160
tum nisi summa veritate in tanta gloria non fuisset. Potest autem vis illa terrae, quae mentem Pythiae divino adflatu concitabat, evanuisse vetustate, ut quosdam evanuisse et exaruisse amnes aut in alium cursum contortos et deflexos videmus. Sed, ut vis, acciderit; magna enim quaestio est; modo maneat id, quod negari non potest, nisi omnem historiam perverterimus, multis saeclis verax fuisse id oraculum.

Sed omittamus oracula; veniamus ad somnia. De quibus disputans Chrysippus multis et minutis somniis colligendis facit idem, quod Antipater ea conquirens, quae Antiphontis interpretatione explicata declarant illa quidem acumen interpretis, sed exemplis grandioribus decuit uti. Dionysii mater, eius qui Syracosiorum tyrannus fuit, ut scriptum apud Philistum est, et doctum hominem et diligentem et aequalem temporum illorum, cum praegnans hunc ipsum Dionysium alvo contineret, somniavit se peperisse Satyriscum. Huic interpretes portentorum, qui Galeotae tum in Sicilia nominabantur, responderunt, ut ait Philistus, eum, quem illa peperisset, clarissimum Graeciae diuturna cum fortuna fore.

Num te ad fabulas revoco vel nostrorum vel Graecorum poe+tarum? Narrat enim et apud Ennium Vestalis illa:

  1. Eccita cum tremulis anus attulit artubus lumen,
  2. Talia tum memorat lacrimans exterrita somno:
  3. “Eurydica prognata, pater quam noster amavit,
  4. Vires vitaque corpus meum nunc deserit omne.
  5. Nam me visus homo pulcher per amoena salicta
  6. Et ripas raptare locosque novos; ita sola
  7. Postilla, germana soror, errare videbar
  8. Tardaque vestigare et quaerere te neque posse
    p.161
  9. Corde capessere; semita nulla pedem stabilibat.

  1. Exin compellare pater me voce videtur
  2. His verbis: "O gnata, tibi sunt ante gerendae
  3. Aerumnae, post ex fluvio fortuna resistet."
  4. Haec ecfatus pater, germana, repente recessit
  5. Nec sese dedit in conspectum corde cupitus,
  6. Quamquam multa manus ad caeli caerula templa
  7. Tendebam lacrumans et blanda voce vocabam.
  8. Vix aegro tum corde meo me somnus reliquit.”

Haec, etiamsi ficta sunt a poe+ta, non absunt tamen a consuetudine somniorum. Sit sane etiam illud commenticium, quo Priamus est conturbatus, quia

  1. . máter gravida párere ex se ardentém facem
  2. Visást in somnis Hécuba; quo factó pater
  3. Rex ípse Priamus sómnio mentís metu
  4. Percúlsus curis súmptus suspirántibus
  5. Exsácrificabat hóstiis balántibus.
  6. Tum cóniecturam póstulat pacém petens,
  7. Ut se édoceret, óbsecrans Apóllinem,
  8. Quo sése vertant tántae sortes sómnium.
  9. Ibi éx oraclo vóce divina édidit
  10. Apóllo, puerum, prímus Priamo quí foret
  11. Postílla natus, témperaret tóllere;
  12. Eum ésse exitium Tróiae, pestem Pérgamo.