De Divinatione
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tullii Ciceronis De divinatione libri duo libri de fato quae manserunt. Mueller, C. F. W., editor. Leipzig: Teubner, 1915.
Atque ille Romuli auguratus pastoralis, non urbanus fuit nec fictus ad opiniones inperitorum, sed a certis acceptus et posteris traditus. Itaque Romulus augur, ut apud Ennium est, cum fratre item augure
- Curantes magna cum cura tum cupientes
- Regni dant operam simul auspicio augurioque.
- †In monte Remus auspicio se devovet atque secundam
- Solus avem servat. At Romulus pulcher in alto
- Quaerit Aventino, servat genus altivolantum.
- Certabant, urbem Romam Remoramne vocarent.
- Omnibus cura viris, uter esset induperator.
- Exspectant; veluti, consul quom mittere signum
- Volt, omnes avidi spectant ad carceris oras,
- Quam mox emittat pictis e faucibus currus,
- Sic exspectabat populus atque ore timebat,
- Rebus utri magni victoria sit data regni.
- Interea sol albus recessit in infera noctis.
- Exin candida se radiis dedit icta foras lux,
- Et simul ex alto longe pulcherruma praepes
- Laeva volavit avis. Simul aureus exoritur sol,
- Cedunt de caelo ter quattuor corpora sancta
- Avium, praepetibus sese pulchrisque locis dant.
- Conspicit inde sibi data Romulus esse priora,
- Auspicio regni stabilita scamna solumque.