De Divinatione
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tullii Ciceronis De divinatione libri duo libri de fato quae manserunt. Mueller, C. F. W., editor. Leipzig: Teubner, 1915.
Quid de auguribus loquar? Tuae partes sunt, tuum
p.184
inquam, auspiciorum patrocinium debet esse. Tibi App. Claudius augur consuli nuntiavit addubitato Salutis augurio bellum domesticum triste ac turbulentum fore; quod paucis post mensibus exortum paucioribus a te est diebus oppressum. Cui quidem auguri vehementer adsentior; solus enim multorum annorum memoria non decantandi augurii, sed divinandi tenuit disciplinam. Quem inridebant collegae tui eumque tum Pisidam, tum Soranum augurem esse dicebant; quibus nulla videbatur in auguriis aut praesensio aut scientia veritatis futurae; sapienter aiebant ad opinionem imperitorum esse fictas religiones. Quod longe secus est; neque enim in pastoribus illis, quibus Romulus praefuit, nec in ipso Romulo haec calliditas esse potuit, ut ad errorem multitudinis religionis simulacra fingerent. Sed difficultas laborque discendi disertam neglegentiam reddidit; malunt enim disserere nihil esse in auspiciis quam, quid sit, ediscere. Quid est illo auspicio divinius, quod apud te in Mario est? ut utar potissumum auctore te:
- Hic Iovis altisoni subito pinnata satelles
- Arboris e trunco serpentis saucia morsu
- Subrigit ipsa feris transfigens unguibus anguem
- Semianimum et varia graviter cervice micantem
- Quem se intorquentem lanians rostroque cruentans
- Iam satiata animos, iam duros ulta dolores
- Abicit ecflantem et laceratum adfligit in unda
- Seque obitu a solis nitidos convertit ad ortus.
- Hanc ubi praepetibus pinnis lapsuque volantem
- Conspexit Marius, divini numinis augur,
- Faustaque signa suae laudis reditusque notavit,
p.185- Partibus intonuit caeli pater ipse sinistris.
- Sic aquilae clarum firmavit Iuppiter omen.