de Natura Deorum

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Plasberg, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1917.

nam ego neque in causis, si quid est evidens de quo inter omnis conveniat, argumentari soleo (perspicuitas enim argumentatione elevatur) nec si id facerem in causis forensibus idem facerem in hac suptilitate sermonis. cur coniveres autem altero oculo causa non esset, cum idem obtutus esset amborum et cum rerum natura, quam tu sapientem esse vis, duo lumina ab animo ad oculos perforata nos habere voluisset. sed quia non confidebas tam esse id perspicuum quam tu velis, propterea multis argumentis deos esse docere voluisti. mihi enim unum sat erat, ita nobis maioris nostros tradidisse. sed tu auctoritates contemnis, ratione pugnas;

patere igitur rationem meam cum tua ratione contendere.

Adfers haec omnia argumenta cur dii sint, remque mea sententia minime dubiam argumentando dubiam facis; mandavi enim memoriae non numerum solum sed etiam ordinem argumentorum tuorum. Primum fuit, cum caelum suspexissemus statim nos intellegere esse aliquod numen quo haec regantur. ex hoc illud etiam "aspice hoc sublime candens, quem invocant

omnes Iovem": quasi vero quisquam nostrum istum potius quam Capitolinum Iovem appellet, aut hoc perspicuum sit constetque inter omnes, eos esse deos quos tibi Velleius multique praeterea ne animantis quidem esse concedant. Grave etiam argumentum tibi videbatur, quod opinio de dis inmortalibus et omnium esset

p.122
et cottidie cresceret: placet igitur tantas res opinione stultorum iudicari, vobis praesertim qui illos insanos esse dicatis? "At enim praesentis videmus deos, ut apud Regillum Postumius, in Salaria Vatinius"—nescio quid etiam de Locrorum apud Sagram proelio. quos igitur tu Tyndaridas appellabas id est homines homine natos, et quos Homerus, qui recens ab illorum aetate fuit, sepultos esse dicit Lacedaemone, eos tu cum cantheriis albis nullis calonibus obviam Vatinio venisse existimas et victoriam populi Romani Vatinio potius homini rustico quam M. Catoni qui tum erat princeps nuntiavisse? ergo et illud in silice quod hodie apparet apud Regillum tamquam vestigium ungulae Castoris equi credis esse?