de Natura Deorum
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Plasberg, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1917.
illud vero quam callida ratione:
qui est versus omnium seminator malorum.
- qui volt quod volt, ita dat se res ut operam dabit,
hanc videlicet rationem, quam vos divino beneficio homini solum tributam dicitis, bestiae non habent; videsne igitur quanto munere deorum simus adfecti?
- ille traversa mente mihi hodie tradidit repagula,
- quibus ego iram omnem recludam atque illi perniciem dabo,
- mihi maerores illi luctum, exitium illi exilium mihi.
Atque eadem Medea patrem patriamque fugiens,
huic ut scelus sic ne ratio quidem defuit.
- postquam pater
- adpropinquat iamque paene ut conprehendatur parat,
p.147- puerum interea obtruncat membraque articulatim dividit
- perque agros passim dispergit corpus: id ea gratia
- ut, dum nati dissipatos artus captaret parens,
- ipsa interea effugeret, illum ut maeror tardaret sequi,
- sibi salutem ut familiari pareret parricidio.
Quid ille funestas epulas fratri conparans nonne versat huc et illuc cogitatione rationem:
Nec tamen ille ipse est praetereundus,
- maior mihi moles, maius miscendumst malum,
- qui illius acerbum cor contundam et conprimam.
de quo recte et verissume loquitur Atreus:
- qui non sat habuit coniugem inlexe in stuprum,
at id ipsum quam callide, qui regnum adulterio quaereret:
- quod re in summa summum esse arbitror
- periclum, matres coinquinari regias,
- contaminari stirpem, admisceri genus.
videturne summa inprobitate usus non sine summa esse ratione?
- addo" inquit "huc, quod mihi portento caelestum pater
- prodigium misit, regni stabilimen mei,
- agnum inter pecudes aurea clarum coma
- quondam Thyestem clepere ausum esse e regia,
- a qua in re adiutricem coniugem cepit sibi.