de Natura Deorum
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Plasberg, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1917.
Magnam molestiam suscepit et minime necessariam primus Zeno post Cleanthes deinde Chrysippus, commenticiarum fabularum reddere rationem, vocabulorum cur quidque ita appellatum sit causas explicare. quod cum facitis illud profecto confitemini, longe aliter se rem habere atque hominum opinio sit; eos enim qui di appellantur rerum naturas esse non figuras deorum. Qui tantus error fuit, ut perniciosis etiam rebus non nomen deorum tribueretur sed etiam sacra constituerentur. Febris enim fanum in Palatio et Orbonae ad aedem Larum et aram Malae Fortunae Exquiliis consecratam videmus.
Omnis igitur talis a philosophia pellatur error, ut, cum de dis inmortalibus disputemus, dicamus digna dis inmortalibus. de quibus habeo ipse quid sentiam, non habeo autem quid tibi adsentiar. Neptunum esse dicis animum cum intellegentia per mare pertinentem, idem de Cerere; istam autem intellegentiam aut maris aut
* videamus ea quae secuntur, primum deorumne prudentia mundus regatur, deinde consulantne di rebus humanis. haec enim mihi ex tua partitione restant duo; de quibus si vobis videtur accuratius disserendum puto.'
Mihi veroinquit Velleius
valde videtur; nam et maiora exspecto et is quae dicta sunt vehementer adsentior.
Tum Balbus
Interpellare teinquit
Cotta nolo, sed sumemus tempus aliud; efficiam profecto ut fateare. sed * *[*](Fragments: sources are not immediately clearCicero ... cum multa dixisset quae ad eversionem religionum valerent, ait tamen Cotta non esse illa vulgo disputanda, ne susceptas publice religiones disputatio talis exstinguat Lact. Inst. 2.3.2adduci enim primum hoc ut credamus non possumus, immortalem illam praestantissimamque naturam divisam esse per sexus ... ante omnes Tullius ... nullam veritus impietatis invidiam ... quid super tali opinatione sentiret pietate cum maiore monstravitArnob. Nat. 3.6deorumne prudentia mundus regaturv. 5de commodorum quae capimus copiade temporum ordine caelique constantiade Chrysippi argumentis, de domo pulchra cum pulchritudine mundi comparata, de totius mundi convenientia consensuque de Zenonis conclusionibusde vi ignea deque eo calore ex quo omnia generenturnum mundus universus et sol et luna et stellae sensum ac mentem habeant de sideribus pastus indigentibusde natura artificiose ambulantemundum non aedificatum sed a natura conformatum) * * *
* * *
[*](Fragmentscur, si omnia deus hominum causa fecerit, etiam multa contraria et inimica et pestifera nobis reperiantur tam in maria quam in terra. 10 quod Stoici veritatem non perspicientes ineptissime reppulerunt. aiunt enim multa esse in gignentibus et in numero animalium quorum adhuc lateat utilitas, sed eam processu tem- porum inventuiri, sicut iam multa prioribus saeculis incognita necessitas et usus invenerit. 11 quae tandem utilitas potest in muribus in blattis in serpentibus re- periri, quae homini molesta et perniciosa sunt? an medicina in his aliqua latet? quae si est, inueniatur aliquando, nempe adversus mala, cum id illi queran- tur, esse omnino malum. 12 viperam ferunt exustam in cineremque dilapsam mederi eiusdem bestiae mor- sui: quanto melius fuerat eam prorsus non esse quam remedium contra se ab ea ipsa desiderari.Lact. ira 13.9-12deus aut vult tollere mala et non potest, aut potest et non vult, aut neque vult neque potest, aut et vult et potest. 21 vult et non potest, inbecillus est, quod in deum non cadit, si potest et non vult, invidus, quod aeque alienum est a deo; si neque vult neque potest, et invidus et inbecillus est ideoque nec deus; si et vult et potest, quod solum deo conuenit, unde ergo sunt mala aut cur illa non tollit?Lact. ira 13.20-21homines omnibus bestiis anteceduntDiom. GL. 1.313.10)---homines omnibus bestiis antecedunt
parumne ratiocinari videtur et sibi ipsa nefariam pestem machinari?
- nequaquam istuc istac ibit; magna inest certatio.
- nam ut ego illi supplicarem tanta blandiloquentia,
- ni ob rem: