de Natura Deorum
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Plasberg, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1917.
Sed cum mundo negas quicquam esse melius, quid dicis melius? si pulchrius, adsentior; si aptius ad utilitates nostras, id quoque adsentior; sin autem id dicis, nihil esse mundo sapientius, nullo modo prorsus adsentior, non quod difficile sit mentem ab oculis sevocare, sed quo magis sevoco eo minus id quod tu vis possum mente comprendere.
Istum enim locum totum illa vetus Zenonis brevis et ut tibi videbatur acuta conclusio dilatavit * . Zeno enim ita concludit: "Quod ratione utitur id melius est quam id quod ratione non utitur; nihil autem mundo melius;
ratione igitur mundus utitur". Hoc si placet, iam efficies ut mundus optime librum legere videatur; Zenonis enim vestigiis hoc modo rationem poteris concludere: "quod litteratum est id est melius quam quod non est litteratum; nihil autem mundo melius; litteratus igitur est mundus"—isto modo etiam disertus et quidem mathematicus musicus, omni denique doctrina eruditus, postremo philosophus. Saepe dixisti nihil fieri sine deo, nec ullam vim esse naturae ut sui dissimilia posset effingere: concedam non modo animantem et sapientem esse mundum sed fidicinem etiam et tubicinem, quoniam earum quoque artium homines ex eo procreantur? Nihil igitur adfert pater iste Stoicorum quare mundum ratione uti putemus, ne cur animantem quidem esse. non est igitur mundus deus; et tamen nihil est eo melius: nihil est enim eo pulchrius nihil salutarius nobis, nihil ornatius aspectu motuque constantius.
Quod si mundus universus non est deus, ne stellae quidem, quas tu innumerabilis in deorum numero reponebas.