de Natura Deorum
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Plasberg, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1917.
eodemque illa etiam differemus, quod Chrysippum dicere aiebas, quoniam esset aliquid in rerum natura quod ab homine effici non posset, esse aliquid homine melius, quaeque in domo pulchra cum pulchritudine mundi comparabas, et cum totius mundi convenientiam consensumque adferebas; Zenonisque brevis et acutulas conclusiones in eam partem sermonis quam modo dixi differemus; eodemque tempore illa omnia quae a te physice dicta sunt de vi ignea deque eo calore ex quo omnia generari dicebas loco suo quaerentur; omniaque quae a te nudius tertius dicta sunt, cum
A te autem idem illud etiam atque etiam quaeram, quibus rationibus tibi persuadeas deos esse.”
Tum Balbus:
Equidem attulisse rationes mihi videor, sed eas tu ita refellis, ut, cum me interrogaturus esse videare et ego me ad respondendum compararim, repente avertas orationem nec des respondendi locum. itaque maximae res tacitae praeterierunt, de divinatione de fato, quibus de quaestionibus tu quidem strictim nostri autem multa solent dicere, sed ab hac ea quaestione quae nunc in manibus est separantur; quare si videtur noli agere confuse, ut hoc explicemus, hac disputatione quod quaeritur.
Optimeinquit Cotta.
'Itaque quoniam quattuor in partes totam quaestionem divisisti de primaque diximus, consideremus secundam; quae mihi talis videtur fuisse, ut, cum ostendere velles quales di essent, ostenderes nullos esse. A consuetudine oculorum animum abducere difficillimum dicebas, sed, cum deo nihil praestantius esset, non dubitabas quin mundus esset deus, quo nihil in rerum natura melius esset: modo possemus eum animantem cogitare vel potius ut cetera oculis sic animo hoc cernere.