de Natura Deorum
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Plasberg, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1917.
Hic autem aspicitur
quem
- sese ostendens emergit Scorpios alte
- posteriore trahens flexum vi corporis Arcum.
- propter nitens pinnis convolvitur Ales.
Deinde Delphinus.
- at propter se Aquila ardenti cum corpore portat.
- exinde Orion obliquo corpore nitens.
quem subsequens
refulget. post Lepus subsequitur
- fervidus ille Canis stellarum luce
- curriculum numquam defesso corpore sedans
- at Canis ad caudam serpens prolabitur Argo.
quem longe "serpentem" et manantem aspicies
- hanc Aries tegit et squamoso corpore Pisces
- Fluminis inlustri tangentem corpore ripas.
- proceraque Vincla videbis,
- quae retinent Pisces caudarum a parte locata
Propter quae Centaurus
- Inde Nepae cernes propter fulgentis acumen
- Aram, quam flatu permulcet spiritus austri.
- cedit Equi partis properans subiungere Chelis.
- hic dextram porgens, quadrupes qua vasta tenetur,
cuius longe corpus est fusum,
- tendit et inlustrem truculentus cedit ad Aram.
- Hic sese infernis e partibus erigit Hydra,
- in medioque sinu fulgens Cretera relucet.
- extremam nitens plumato corpore Corvus
- rostro tundit, et hic Geminis est ille sub ipsis
- Ante Canem, Procyon Graio qui nomine fertur.
Haec omnis descriptio siderum atque hic tantus caeli
Nec vero haec solum admirabilia, sed nihil maius quam quod ita stabilis est mundus atque ita cohaeret, ad permanendum ut nihil ne excogitari quidem possit aptius. omnes enim partes eius undique medium locum capessentes nituntur aequaliter. maxime autem corpora inter se iuncta permanent cum quasi quodam vinculo circumdato colligantur; quod facit ea natura quae per omnem mundum omnia mente et ratione conficiens funditur et ad medium rapit et convertit extrema.
Quocirca si mundus globosus est ob eamque causam omnes eius partes undique aequabiles ipsae per se atque inter se continentur, contingere idem terrae necesse est, ut omnibus eius partibus in medium vergentibus (id autem medium infimum in sphaera est) nihil interrumpat quo labefactari possit tanta contentio gravitatis et ponderum. Eademque ratione mare, cum supra terram sit, medium tamen terrae locum expetens conglobatur undique aequabiliter, neque redundat umquam neque effunditur.
Huic autem continens aer fertur ille quidem levitate sublimi, sed tamen in omnes partes se ipse fundit; itaque et mari continuatus et iunctus est et natura fertur ad caelum, cuius tenuitate et calore temperatus vitalem et salutarem spiritum praebet animantibus. Quem complexa summa pars caeli, quae aetheria dicitur, et suum retinet ardorem tenuem et nulla admixtione concretum et cum aeris extremitate coniungitur. In aethere autem astra
Sunt autem stellae natura flammeae; quocirca terrae maris aquarumque reliquarum vaporibus aluntur is qui a sole ex agris tepefactis et ex aquis excitantur; quibus altae renovataeque stellae atque omnis aether effundunt eadem et rursum trahunt indidem, nihil ut fere intereat aut admodum paululum, quod astrorum ignis et aetheris flamma consumat. ex quo eventurum nostri putant id de quo Panaetium addubitare dicebant, ut ad extremum omnis mundus ignesceret, cum umore consumpto neque terra ali posset nec remearet aer, cuius ortus aqua omni exhausta esse non posset: ita relinqui nihil praeter ignem, a quo rursum animante ac deo renovatio mundi fieret atque idem ornatus oreretur.
Nolo in stellarum ratione multus vobis videri, maximeque earum quae errare dicuntur; quarum tantus est concentus ex dissimillimis motibus, ut, cum summa Saturni refrigeret, media Martis incendat, is interiecta Iovis inlustret et temperet, infraque Martem duae soli oboediant, ipse sol mundum omnem sua luce compleat, ab eoque luna inluminata graviditates et partus adferat maturitatesque gignendi. Quae copulatio rerum et quasi consentiens ad mundi
Age ut a caelestibus rebus ad terrestres veniamus, quid est in his in quo non naturae ratio intellegentis appareat. Principio eorum quae gignuntur e terra stirpes et stabilitatem dant is quae sustinentur, et e terra sucum trahunt quo alantur ea quae radicibus continentur; obducunturque libro aut cortice trunci, quo sint a frigoribus et caloribus tutiores. iam vero vites sic claviculis adminicula tamquam manibus adprehendunt atque ita se erigunt ut animantes; quin etiam a caulibus brassicae, si propter sati sint, ut a pestiferis et nocentibus refugere dicuntur nec eos ulla ex parte contingere.