de Natura Deorum
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Plasberg, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1917.
quorum contemplatione nullius expleri potest animus naturae constantiam videre cupientis.
- extremusque adeo duplici de cardine vertex
- dicitur esse polus."
p.91
Hunc circum Arctoe duae feruntur numquam occidentes. cuius quidem clarissimas stellas totis noctibus cernimus, quas
- ex is altera apud Graios Cynosura vocatur,
- altera dicitur esse Helice,
- nostri Septem soliti vocitare Triones;
paribusque stellis similiter distinctis eundem caeli verticem lustrat parva Cynosura.
Et quo sit earum stellarum admirabilior aspectus,
- hac fidunt duce nocturna Phoenices in alto.
- sed prior illa magis stellis distincta refulget
- et late prima confestim a nocte videtur.
- haec vero parva est, sed nautis usus in hac est;
- nam cursu interiore brevi convertitur orbe.
- has inter veluti rapido cum gurgite flumen
- torvus Draco serpit supter supraque revolvens
- sese conficiensque sinus e corpore flexos.
eius cum totius est praeclara species tum in primis aspicienda est figura capitis atque ardor oculorum:
- huic non una modo caput ornans stella relucet,
- verum tempora sunt duplici fulgore notata
- e trucibusque oculis duo fervida lumina flagrant
- atque uno mentum radianti sidere lucet;
- opstipum caput, at tereti cervice reflexum
- optutum in cauda maioris figere dicas.
et relicum quidem corpus Draconis totis noctibus cernimus,
- hoc caput hic paulum sese subitoque recondit,
- ortus ubi atque obitus parti admiscetur in una.
p.92
Id autem caput attingens quam quidem Graeci
- defessa velut maerentis imago
- vertitur,
- Engonasin vocitant, genibus quia nixa feratur.
Atque haec quidem a tergo, propter caput autem Anguitenens,
- hic illa eximio posita est fulgore Corona.
- quem claro perhibent Ophiuchum nomine Graii.
Septentriones autem sequitur
- hic pressu duplici palmarum continet Anguem,
- atque eius ipse manet religatus corpore torto;
- namque virum medium Serpens sub pectora cingit.
- ille tamen nitens graviter vestigia ponit
- atque oculos urget pedibus pectusque Nepai.
Dein quae sequuntur:
- Arctophylax, vulgo qui dicitur esse Bootes,
- quod quasi temone adiunctam prae se quatit Arctum.
"huic" enim Booti
cuius pedibus subiecta fertur
- subter praecordia fixa videtur
- stella micans radiis, Arcturus nomine claro;
Atque ita demetata signa sunt, ut in tantis descriptionibus divina sollertia appareat:
- Spicum inlustre tenens splendenti corpore Virgo.
- et Natos Geminos invisses sub caput Arcti;
- subiectus mediaest Cancer, pedibusque tenetur
- magnus Leo tremulam quatiens e corpore flammam.
p.93
Auriga Tum quae secuntur:
- sub laeva Geminorum obductus parte feretur.
- adversum caput huic Helicae truculenta tuetur.
- at Capra laeum umerum clara obtinet.
Cuius sub pedibus
- verum haec est magno atque inlustri praedita signo,
- contra Haedi exiguum iaciunt mortalibus ignem.
eius caput stellis conspersum est frequentibus;
- corniger est valido conixus corpore Taurus.
a pluendo (u(/ein enim est pluere), nostri imperite Suculas, quasi a subus essent non ab imbribus nominatae. Minorem autem Septentrionem Cepheus passis palmis post terga subsequitur;
- has Graeci stellas Hyadas vocitare suerunt
Hunc antecedit
- namque ipsum ad tergum Cynosurae vertitur Arcti.
- obscura specie stellarum Cassiepia.
- Hanc autem inlustri versatur corpore propter
- Andromeda aufugiens aspectu maesta parentis.
- Huic Equos ille iubam quatiens fulgore micanti
- summum contingit caput alvo, stellaque iungens
- una tenet duplices communi lumine formas
- aeternum ex astris cupiens conectere nodum.
quem propter
- exin contortis Aries cum cornibus haeret.
- Pisces, quorum alter paulum praelabitur ante
- et magis horriferis aquilonis tangitur auris.
p.94
Ad pedes Andromedae Perseus describitur,
cuius
- quem summa a regione aquilonis flamina pulsant.
- propter laeum genum
- Vergilias tenui cum luce videbis.
inde
- inde Fides leviter posita et convexa videtur.
Capiti autem Equi proxima est Aquari dextra totusque deinceps Aquarius. Tum
- est ales Avis lato sub tegmine caeli.
- gelidum valido de pectore frigus anhelans
- corpore semifero magno Capricornus in orbe;
- quem cum perpetuo vestivit lumine Titan,
- brumali flectens contorquet tempore currum.