de Natura Deorum
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Plasberg, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1917.
quorum contemplatione nullius expleri potest animus naturae constantiam videre cupientis.
- extremusque adeo duplici de cardine vertex
- dicitur esse polus."
p.91
Hunc circum Arctoe duae feruntur numquam occidentes. cuius quidem clarissimas stellas totis noctibus cernimus, quas
- ex is altera apud Graios Cynosura vocatur,
- altera dicitur esse Helice,
- nostri Septem soliti vocitare Triones;
paribusque stellis similiter distinctis eundem caeli verticem lustrat parva Cynosura.
Et quo sit earum stellarum admirabilior aspectus,
- hac fidunt duce nocturna Phoenices in alto.
- sed prior illa magis stellis distincta refulget
- et late prima confestim a nocte videtur.
- haec vero parva est, sed nautis usus in hac est;
- nam cursu interiore brevi convertitur orbe.
- has inter veluti rapido cum gurgite flumen
- torvus Draco serpit supter supraque revolvens
- sese conficiensque sinus e corpore flexos.
eius cum totius est praeclara species tum in primis aspicienda est figura capitis atque ardor oculorum:
- huic non una modo caput ornans stella relucet,
- verum tempora sunt duplici fulgore notata
- e trucibusque oculis duo fervida lumina flagrant
- atque uno mentum radianti sidere lucet;
- opstipum caput, at tereti cervice reflexum
- optutum in cauda maioris figere dicas.