de Natura Deorum

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Plasberg, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1917.

Luna autem, quae est, ut ostendunt mathematici, maior quam dimidia pars terrae, isdem spatiis vagatur quibus sol, sed tum congrediens cum sole tum degrediens et eam lucem quam a sole accepit mittit in terras et varias ipsa lucis mutationes habet, atque etiam tum subiecta atque opposita soli radios eius et lumen obscurat, tum ipsa incidens in umbram terrae, cum est e regione solis, interpositu interiectuque terrae repente deficit. Isdemque spatiis eae stellae quas vagas dicimus circum terram feruntur eodemque modo oriuntur et occidunt, quarum motus tum incitantur tum retardantur,

saepe etiam insistunt, quo spectaculo nihil potest admirabilius esse nihil pulchrius. Sequitur stellarum inerrantium maxima multitudo, quarum ita descripta distinctio est, ut ex notarum figurarum similitudine nomina invenerint.”

Atque hoc loco me intuens

Utar
inquit “carminibus Arateis, quae a te admodum adulescentulo conversa ita me delectant quia Latina sunt, ut multa ex is memoria teneam. Ergo, ut oculis adsidue videmus, sine ulla mutatione aut varietate
  1. cetera labuntur celeri caelestia motu
  2. cum caeloque simul noctesque diesque feruntur,

quorum contemplatione nullius expleri potest animus naturae constantiam videre cupientis.

  1. extremusque adeo duplici de cardine vertex
  2. dicitur esse polus."
p.91
Hunc circum Arctoe duae feruntur numquam occidentes.
  1. ex is altera apud Graios Cynosura vocatur,
  2. altera dicitur esse Helice,
cuius quidem clarissimas stellas totis noctibus cernimus, quas
  1. nostri Septem soliti vocitare Triones;

paribusque stellis similiter distinctis eundem caeli verticem lustrat parva Cynosura.

  1. hac fidunt duce nocturna Phoenices in alto.
  2. sed prior illa magis stellis distincta refulget
  3. et late prima confestim a nocte videtur.
  4. haec vero parva est, sed nautis usus in hac est;
  5. nam cursu interiore brevi convertitur orbe.
Et quo sit earum stellarum admirabilior aspectus,
  1. has inter veluti rapido cum gurgite flumen
  2. torvus Draco serpit supter supraque revolvens
  3. sese conficiensque sinus e corpore flexos.

eius cum totius est praeclara species tum in primis aspicienda est figura capitis atque ardor oculorum:

  1. huic non una modo caput ornans stella relucet,
  2. verum tempora sunt duplici fulgore notata
  3. e trucibusque oculis duo fervida lumina flagrant
  4. atque uno mentum radianti sidere lucet;
  5. opstipum caput, at tereti cervice reflexum
  6. optutum in cauda maioris figere dicas.

et relicum quidem corpus Draconis totis noctibus cernimus,

  1. hoc caput hic paulum sese subitoque recondit,
  2. ortus ubi atque obitus parti admiscetur in una.
p.92
Id autem caput attingens
  1. defessa velut maerentis imago
  2. vertitur,
quam quidem Graeci
  1. Engonasin vocitant, genibus quia nixa feratur.
  1. hic illa eximio posita est fulgore Corona.
Atque haec quidem a tergo, propter caput autem Anguitenens,
  1. quem claro perhibent Ophiuchum nomine Graii.

  1. hic pressu duplici palmarum continet Anguem,
  2. atque eius ipse manet religatus corpore torto;
  3. namque virum medium Serpens sub pectora cingit.
  4. ille tamen nitens graviter vestigia ponit
  5. atque oculos urget pedibus pectusque Nepai.
Septentriones autem sequitur
  1. Arctophylax, vulgo qui dicitur esse Bootes,
  2. quod quasi temone adiunctam prae se quatit Arctum.
Dein quae sequuntur: