de Natura Deorum

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Plasberg, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1917.

Sic enim dicebas, speciem dei percipi cogitatione non sensu, nec esse in ea ullam soliditatem, neque eandem ad numerum permanere, eamque esse eius visionem ut similitudine et transitione cernatur neque deficiat umquam ex infinitis corporibus similium accessio, ex eoque fieri ut in haec intenta mens nostra beatam illam naturam et sempiternam putet. hoc, per ipsos deos de quibus loquimur, quale tandem est? nam si tantum modo ad cogitationem valent nec habent ullam soliditatem nec eminentiam, quid interest utrum de hippocentauro an de deo cogitemus; omnem enim talem conformationem animi ceteri philosophi motum inanem vocant, vos autem adventum in animos et introitum imaginum dicitis.

ut igitur, Ti. Gracchum cum videor

p.42
contionantem in Capitolio videre de M. Octavio deferentem sitellam, tum eum motum animi dico esse inanem, tu autem et Gracchi et Octavi imagines remanere, quae in Capitolium cum pervenerint tum ad animum meum referantur—hoc idem fieri in deo, cuius crebra facie pellantur animi, ex quo esse beati atque aeterni intellegantur.

Fac imagines esse quibus pulsentur animi: species dumtaxat obicitur quaedam; num etiam cur ea beata sit cur aeterna?

Quae autem istae imagines vestrae aut unde? a Democrito omnino haec licentia; sed et ille reprehensus a multis est, nec vos exitum reperitis, totaque res vacillat et claudicat. nam quid est quod minus probari possit, omnium in me incidere imagines, Homeri Archilochi Romuli Numae Pythagorae Platonis—nec ea forma qua illi fuerunt: quo modo illi ergo? et quorum imagines: Orpheum poetam docet Aristoteles numquam fuisse, et hoc Orphicum carmen Pythagorei ferunt cuiusdam fuisse Cerconis; at Orpheus, id est imago eius ut vos vultis, in animum meum saepe incurrit.

Quid quod eiusdem hominis in meum aliae aliae in tuum; quid quod earum rerum quae numquam omnino fuerunt neque esse potuerunt, ut Scyllae ut Chimaerae; quid quod hominum locorum urbium earum quas numquam vidimus; quid quod simul ac mihi collibitum est praesto est imago; quid quod etiam ad dormientem veniunt invocatae. tota res Vellei nugatoria est. Vos autem non modo oculis imagines sed etiam animis inculcatis: tanta est inpunitas garriendi. At quam licenter.