de Natura Deorum
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Plasberg, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1917.
Quanto melius haec vulgus imperitorum, qui non membra solum hominis deo tribuant sed usum etiam membrorum; dant enim arcum sagittas hastam clipeum fuscinam fulmen, et si actiones quae sint deorum non vident, nihil agentem tamen deum non queunt cogitare. ipsi qui inridentur Aegyptii nullam beluam nisi ob aliquam utilitatem quam ex ea caperent consecraverunt; velut ibes maximam vim serpentium conficiunt, cum sint aves excelsae cruribus rigidis corneo proceroque rostro; avertunt pestem ab Aegypto, cum volucris anguis ex vastitate Libyae vento Africo invectas interficiunt atque consumunt, ex quo fit ut illae nec morsu vivae noceant nec odore mortuae. possum de ichneumonum utilitate de crocodilorum de faelium dicere, sed nolo esse longus. ita concludam, tamen beluas a barbaris propter beneficium consecratas, vestrorum deorum non modo beneficium nullum extare, sed ne factum quidem omnino.
"Nihil habet" inquit "negotii". Profecto Epicurus quasi pueri delicati nihil cessatione melius existimat. at ipsi tamen pueri etiam cum cessant exercitatione aliqua ludicra delectantur: deum sic feriatum volumus cessatione torpere, ut, si se commoverit, vereamur ne beatus esse non possit? haec oratio non modo deos spoliat motu et actione divina, sed etiam homines inertis efficit, si quidem agens aliquid ne deus quidem esse beatus potest.
Verum sit sane, ut vultis, deus effigies hominis et imago: quod eius est domicilium quae sedes qui locus, quae deinde actio vitae, quibus rebus, id quod vultis, beatus est? utatur enim suis bonis oportet et fruatur
Quaero igitur vester deus primum ubi habitet, deinde quae causa eum loco moveat, si modo movetur aliquando, post, cum hoc proprium sit animantium ut aliquid adpetant quod sit naturae accommodatum, deus quid appetat, ad quam denique rem motu mentis ac rationis utatur, postremo quo modo beatus sit quo modo aeternus. quicquid enim horum attigeris ulcus est: ita male instituta ratio exitum reperire non potest.