Tusculanae Disputationes
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.
quocirca corpus gaudere tam diu, dum praesentem sentiret voluptatem, animum et praesentem percipere pariter cum corpore et prospicere venientem nec praeteritam praeterfluere sinere. ita perpetuas et contextas[*](contestas ex contentas Kc ) voluptates in sapiente fore semper, cum expectatio[*](expectatione G1 ) speratarum voluptatum cum [*](cum add. Lb. ) perceptarum memoria iungeretur.
Atque[*](Epic. fr. 459) his similia ad victum etiam transferuntur, extenuaturque magnificentia et sumptus epularum, quod parvo cultu natura contenta sit. etenim quis hoc non videt, desideriis omnia ista condiri?[*](etenim ... 27 condiri H) Darius in fuga cum aquam turbidam