Tusculanae Disputationes
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.
hoc[*](hęc V1 ) loco[*](hodoco K1 ) multa ab Epicureis[*](fr. 440) disputantur, eaeque[*](eaque V1 ) voluptates singillatim extenuantur, quarum genera non contemnunt, non [*](add. Bentl. (non ante contemnunt del. Mdv. ad fin. 1, 45). agitur de volup- tatibus quae natura adpetuntur, non difficiles tamen ad caren- dum sunt (cf. v. 447, 5 cum 446,21). de copia voluptatum cf. Hort. fr. 74 Aug. civ. 19,14 al. (non valet idem atque copia facilis)) quaerunt tamen
Totumque[*](fr. 439) hoc de voluptate sic ille praecipit, ut voluptatem ipsam per se, quia voluptas sit, semper optandam et [*](et add. s cf. p. 423, 4 de orat. 1, 231 al. (asyndeton ipsum tolerari potest cf. exsibilatur exploditur parad. 26) ) expetendam putet, eademque ratione dolorem ob id ipsum, quia dolor sit, semper esse fugiendum; itaque hac usurum compensatione[*](conpensatione K) sapientem, ut et[*](ut et s ut om. X et om. ) voluptatem fugiat, si ea[*](eam ) maiorem dolorem effectura sit, et dolorem suscipiat maiorem efficientem voluptatem; omniaque iucunda,[*](iocunda GR1 ( ss. 1) ) quamquam sensu corporis iudicentur, ad animum referri tamen.