Tusculanae Disputationes

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.

mala praesentia praeteritae voluptates—sed cum is[*](is his G1KV1 ) dicat semper beatum esse sapientem, cui dicere hoc, si[*](si add. G2 ) sibi constare vellet, non liceret, quidnam faciendum est is qui nihil expetendum, nihil in bonis ducendum, quod honestate careat, existumant?[*](existumant -a- e corr. R1 ) Me quidem auctore[*](auctore ex auctoritate Rc ) etiam Peripatetici veteresque Academici balbuttire[*](balbuttire GR Non. balbutire V1 balbutire K) aliquando desinant[*](me...24 desinant Non. 80, 13 ) aperteque et clara voce audeant dicere beatam vitam in Phalaridis taurum descensuram.[*](decen suram X (corr.V3))

sint enim tria genera bonorum, ut[*](ut aut V) iam a laqueis

p.439
Stoicorum, quibus usum me pluribus quam soleo intellego, recedamus, sint sane illa genera bonorum, dum corporis et [*](et s om. X) externa iaceant humi et tantum modo, quia sumenda sint, appellentur bona, animi[*](animi Jeep (cf.427,14 443,3 458,6;divini ani- mi bona divina sunt caelumque contingunt) ) autem illa[*](alii K alia GRV illa add. G2 ) divina longe lateque se pandant caelumque contingant; ut,[*](ut del.Lb.sed cf.p.242,25 ) ea qui adeptus sit, cur eum beatum modo et non beatissimum etiam dixerim?

Dolorem vero sapiens extimescet? is enim huic maxime[*](maxime huic G1 ) sententiae repugnat. nam[*](nam non V ) contra mortem nostram atque nostrorum contraque aegritudinem et reliquas animi perturbationes satis esse videmur[*](videmus K) superiorum dierum disputationibus armati et parati; dolor esse videtur acerrumus virtutis[*](virtutis We. virtuti istis ard. G) adversarius; is ardentis faces intentat, is fortitudinem, magnitudinem animi, patientiam se debilitaturum minatur.

huic igitur succumbet virtus, huic beata sapientis et constantis viri vita cedet?[*](caedet RV) quam turpe, o dii boni! pueri Spartiatae non ingemescunt[*](ingemiscunt K1RcB) verberum[*](verberum ex verborum V1G2 ) dolore laniati. adulescentium greges[*](reges V1 ) Lacedaemone vidimus ipsi incredibili contentione[*](contione X (conditione G1) corr. B1 s ) certantis pugnis calcibus unguibus morsu denique, cum exanimarentur prius quam victos se faterentur. quae barbaria India vastior aut agrestior?[*](quae...agrestior? Non.415,11 ) in ea tamen[*](aut... tamen add. Vc ) gente primum[*](sqq. cf.Val.Max.3,3,6 ext.2,6,14 ) ei, qui sapientes habentur, nudi aetatem agunt et Caucasi nives hiemalemque vim perferunt sine[*](sqq. cf.Val.Max.3,3,6 ext.2,6,14 ) dolore, cumque ad flammam se adplicaverunt,[*](applicaverunt KRV) sine gemitu aduruntur.

mulieres vero in India, cum est cuius[*](cuiuis V3 communis Geel (sed tum plures...nuptae post mortuus legeretur; cf.etiam Se., Jb.d.ph.V.26 p.301)) earum vir mortuus, in certamen iudiciumque veniunt, quam plurumum ille dilexerit—

p.440
plures enim singulis solent esse nuptae—; quae est victrix, ea laeta prosequentibus suis una[*](unam V1 ) cum viro in rogum imponitur,[*](ponitur G1 ) illa[*](ilia cf.Quint.inst.1,3,2 ) victa[*](quae Se. non male,cf.Claud.de nupt.Hon.64 (superatae cum...maerore in vita remanent Val.M.)) maesta discedit. numquam naturam mos vinceret;[*](vinceret vincit H) est enim ea semper invicta; sed nos umbris deliciis[*](delitiis X (deliciis V, sed ci in r scr.,alt. i ss. V2)) otio languore[*](langore G) desidia animum infecimus, opinionibus maloque more delenitum[*](delinitum V1H ) mollivimus.[*](mollium KR1 (corr. 1 aut c)H) Aegyptiorum morem quis ignorat?[*](ignoret K) quorum inbutae mentes pravitatis erroribus quamvis carnificinam[*](carnifici. nam X) prius subierint quam ibim aut aspidem aut faelem[*](felem GV cf.nat.deor.1, 82 ) aut canem aut corcodillum[*](corcodillum GRV corcodrillum KH cf.Th.l.l. ) violent,[*](volent V1 ) quorum etiamsi inprudentes quippiam fecerint, poenam nullam recusent.

de hominibus loquor; quid? bestiae non frigus, non famem, non montivagos atque silvestris cursus lustrationesque patiuntur? non pro suo[*](sua G1 ) partu ita propugnant, ut[*](ut K) vulnera excipiant, nullos impetus nullos ictus reformident? omitto, quae[*](omittoque p.G1V1 ) perferant quaeque patiantur ambitiosi honoris causa, laudis studiosi gloriae gratia, amore incensi cupiditatis. plena[*](plana GRV1 (corr. 3)) vita exemplorum[*](exemplum G1 ) est.

Sed adhibeat oratio modum et redeat illuc, unde deflexit. dabit, inquam,[*](dabit, dabit, inquam edd. vett. ) se in tormenta vita beata nec iustitiam temperantiam in primisque fortitudinem, magnitudinem animi, patientiam[*](patientia GRVH) prosecuta, cum tortoris os viderit, consistet virtutibusque omnibus sine ullo animi terrore ad cruciatum profectis resistet extra[*](extra (fuit et) R)

p.441
fores, ut ante[*](ante cf.p. 410,8 ) dixi, limenque[*](lumenque G1 ) carceris. quid enim ea foedius, quid deformius sola relicta, a [*](add. Lb.) comitatu pulcherrimo[*](pulcherrumo KR) segregata? quod tamen fieri nullo pacto potest; nec enim virtutes sine beata vita cohaerere possunt nec illa sine virtutibus.

itaque eam tergiversari non sinent[*](sinent sVrec Non. sinenti) secumque rapient,[*](itaque...6 rapienti Non.41,26 ) ad quemcumque ipsae[*](ipse X) dolorem cruciatumque ducentur. sapientis est enim proprium nihil quod paenitere possit[*](possit add. G2 ) facere, nihil invitum, splendide constanter graviter[*](graviter cnstanter R) honeste omnia, nihil ita expectare[*](exspectare GRH (alt.loco)) quasi certo[*](incerto H (inc.alt.loco ) futurum, nihil, cum acciderit, admirari, ut inopinatum[*](opinatum R1 ) ac novum accidisse videatur, omnia ad suum arbitrium referre, suis stare iudiciis. quo[*](quod G (exp. 2)) quid sit beatius, mihi certe in mentem venire non potest.[*](numquam...441, 7 sapientis (om. 441, 12 omnia...14 potest) H)