Tusculanae Disputationes
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.
Sequitur tertia, quae per omnis partis sapientiae manat et funditur, quae
p.437
rem definit,[*](definivit X (dif. K) corr. s V3 ) genera dispertit, sequentia adiungit, perfecta concludit, vera et falsa diiudicat, disserendi ratio et scientia. ex qua cum summa utilitas existit[*](extitit K (in 18 corrKc)) ad res ponderandas, tum maxume[*](maxime GKH) ingenua delectatio et digna sapientia. Sed haec otii.[*](sed haec otii om. H) transeat idem iste sapiens ad rem publicam tuendam. quid eo possit esse praestantius, cum †contineri[*](contineri del.Lb. cum temperantia suas adpetitiones contineat (vel queat continere), prudentia fere desiderat Po.cl.p.371, 22 off.3,96.116; 2,77.rep.6,1 (rei publicae rector...sapiens sit et iustus et temperans eqs.)) prudentia utilitatem civium cernat, iustitia[*](sequitur...437, 8 iustitia H) nihil in suam domum inde derivet,[*](derivet -iv- scr. G2 ) reliquis utatur tot tam variisque virtutibus? adiunge fructum amicitiarum, in quo doctis positum est cum consilium omnis vitae consentiens et paene conspirans, tum summa iucunditas e[*](e et V1 (ex Vrec)) cotidiano cultu atque victu.[*](victu sV3 victurus GRV1 victus K cf.Th.l.l.IV,1333 ) Quid haec tandem vita desiderat, quo[*](quo quod GK) sit beatior? cui refertae tot[*](cui rei refertae etot G) [*](cui rei referta etot R) [*](cui rei referta et tot V) [*](cui rei refertae et tot K corr. Man. ) tantisque gaudiis Fortuna ipsa cedat necesse est. quodsi gaudere talibus bonis animi, id est virtutibus, beatum est omnesque sapientes is gaudiis perfruuntur, omnis eos beatos esse confiteri necesse est. Etiamne[*](etiamne -ne eras.in R) in cruciatu atque tormentis?
An[*](Epic.fr.604) tu me in viola putabas aut in rosa dicere? an Epicuro, qui[*](qui G1 quia G2KRV cf.438,19 ) tantum modo induit personam philosophi et sibi ipse hoc nomen inscripsit, dicere licebit,[*](licebitalt. i in r. V) quod quidem, ut habet se res, me tamen plaudente dicit, nullum sapienti esse tempus, etiamsi uratur torqueatur secetur, quin possit exclamare:
quam pro nihilo puto!cum praesertim omne malum dolore definiat[*](defirmat (vel defirniat) V1 ) bonum voluptate, haec nostra honesta turpia inrideat
p.438
dicatque nos in vocibus[*](Epic.fr.511) occupatos inanis sonos fundere, neque quicquam ad nos pertinere nisi quod aut leve aut asperum in corpore sentiatur: huic ergo, ut dixi, non multum differenti a iudicio ferarum oblivisci licebit sui et tum fortunam contemnere, cum sit omne et bonum eius et malum in potestate fortunae, tum dicere se[*](se add. G2 ) beatum in summo cruciatu atque tormentis, cum constituerit non modo summum malum esse dolorem, sed etiam solum?