Tusculanae Disputationes
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.
haec tractanti[*](tractanti s V3 tractandi X (-i ex -o K1)) animo et noctes et dies cogitanti[*](cogitandi KV1 cogitanti G) existit illa a [*](a s om. X) deo[*](deo H) Delphis praecepta cognitio, ut ipsa se mens agnoscat coniunctamque cum divina mente se sentiat, ex quo insatiabili gaudio compleatur.[*](completur Bentl. ) ipsa enim cogitatio de vi et natura deorum studium incendit[*](incedit GRV1 ) illius aeternitatem[*](aeternitatem Sey. aeternitatis (aeterni status Mdv. ad fin.1, 60)) imitandi, neque se in brevitate vitae conlocatam[*](conlocata GRV1 collocatam H (bis) conlocatum s We. ) putat, cum rerum causas alias ex aliis aptas et necessitate nexas videt, quibus ab aeterno tempore fluentibus in aeternum ratio tamen mensque moderatur.
Haec ille intuens atque suspiciens[*](suspiciens V sed pic in r. 1 suscipiens K1 ) vel potius omnis partis orasque circumspiciens quanta rursus animi tranquillitate[*](tranquillitati K) humana et citeriora considerat! hinc illa cognitio virtutis existit, efflorescunt genera partesque virtutum, invenitur, quid sit quod natura spectet[*](expectet G1 expectetur Gr) extremum in bonis, quid in malis ultumum,[*](sumatur...436, 20 ultimum H (extrema bis)) quo referenda sint officia, quae degendae[*](degente G1 ) aetatis ratio deligenda.[*](diligenda X corr. s ) quibus et[*](et add.Kc ) talibus rebus exquisitis hoc vel maxime efficitur, quod hac[*](hac ac G1 hic V1 ) disputatione agimus, ut virtus ad beate vivendum sit se ipsa contenta.