Tusculanae Disputationes

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.

atque is cum pila ludere vellet —studiose enim id factitabat—tunicamque poneret, adulescentulo, quem amabat, tradidisse gladium dicitur. hic cum quidam familiaris iocans dixisset:

huic quidem[*](quidam V1 ) certe vitam tuam committis
adrisissetque[*](adrisisetque KR adrisissetque V1 ) adulescens, utrumque iussit interfici, alterum, quia viam demonstravisset interimendi sui, alterum, quia dictum id risu adprobavisset. atque eo facto[*](factu V1 ) sic doluit, nihil ut tulerit gravius in vita; quem enim vehementer amarat, occiderat. sic distrahuntur in contrarias partis impotentium cupiditates. cum huic obsecutus sis, illi est repugnandum.

Quamquam hic quidem tyrannus ipse iudicavit, quam esset beatus. nam cum[*](cum add. G2 ) quidam ex eius adsentatoribus, Damocles, commemoraret in sermone[*](sermonem K) copias eius, opes, maiestatem dominatus, rerum abundantiam, magnificentiam aedium regiarum negaretque umquam beatiorem quemquam fuisse,

visne igitur
inquit,[*](inquid G1V inquit add. R1 )
o Damocle, quoniam te haec vita delectat, ipse eam[*](eam Ern. eadem (de tota vita agitur cf. p.433, 4)) degustare et fortunam experiri meam?
cum se ille cupere dixisset, conlocari[*](coll. KR) iussit hominem in aureo lecto strato[*](stato K1 ) pulcherrimo textili stragulo, magnificis operibus picto, abacosque compluris ornavit argento auroque caelato. tum ad mensam eximia forma pueros delectos iussit consistere eosque[*](que om. G1 ) nutum illius intuentis diligenter ministrare.

aderant unguenta[*](ungenta V) coronae, incendebantur odores, mensae conquisitissimis[*](conquisitissimis -nquisiti— Vc in r. ) epulis[*](aepulis GRV) extruebantur. fortunatus sibi Damocles videbatur. in hoc medio apparatu fulgentem gladium e lacunari saeta equina[*](lacunariaetaequina G1 ) [*](equi Non. ) aptum demitti[*](dimitti KR Non. )

p.432
iussit,[*](fulgentem... 432, 1 iussit Non.235,19 ) ut impenderet illius beati cervicibus. itaque nec pulchros illos ministratores aspiciebat nec plenum artis argentum nec manum porrigebat in mensam; iam ipsae[*](ipse GKV) defluebant coronae; denique exoravit tyrannum, ut abire liceret, quod iam beatus nollet esse. satisne videtur declarasse Dionysius[*](dyonis.X (in 6 ex dion. K1)) nihil esse ei beatum, cui semper[*](cui miser semper K) aliqui terror[*](aliqui terror Bs aliquid error X (aliquis error Vrec)) impendeat?[*](impendat V1 ) atque ei[*](ei add. V1 ) ne integrum quidem erat, ut ad iustitiam remigraret,[*](remigaret V1 ) civibus libertatem et iura redderet; is enim se adulescens inprovida aetate inretierat erratis eaque commiserat,[*](comiserat G1R) ut salvus esse non posset, si sanus esse coepisset.[*](coepisset ex coepit R1 )

Quantopere vero amicitias desideraret, quarum infidelitatem extimescebat, declaravit in Pythagoriis[*](pythagoris V) duobus illis, quorum cum alterum vadem mortis[*](vademortis X corr. G2V3 ) accepisset, alter,[*](alter ut s alterum X) ut vadem suum liberaret, praesto fuisset ad horam[*](oram V) mortis destinatam,

utinam ego
inquit
tertius vobis amicus adscriberer!
quam huic erat miserum carere consuetudine amicorum, societate victus, sermone omnino familiari, homini praesertim docto[*](docto dato V) a puero et artibus ingenuis[*](ingeniis K) erudito, musicorum[*](misicorum X (musicum B)) vero perstudioso;[*](perstudiosum (propter poetam) W corr.Dav. (qui etiam poetae...tragico...bono)) poëtam etiam tragicum[*](post tragicum add. accepimus (ex 429,27)s non male )—quam bonum, nihil ad rem; in hoc[*](cf. Att.14, 20, 3 Atil. fr.1) enim genere nescio quo pacto magis quam in aliis suum cuique pulchrum[*](pulcrum G) est; adhuc neminem cognovi poëtam (et[*](et om. K1 ) mihi fuit cum Aquinio amicitia), qui sibi non optumus videretur; sic se res habet: te tua, me delectant mea[*](mea ea K)—sed ut ad Dionysium[*](dyonis.X (in 6 ex dion. K1)) redeamus: omni cultu et victu humano carebat; vivebat
p.433
cum fugitivis, cum facinerosis, cum barbaris; neminem, qui aut libertate[*](libertatem K) dignus esset aut vellet omnino liber esse, sibi amicum arbitrabatur.[*](arbitrabantur G1 )

Non ego iam cum huius vita, qua taetrius miserius detestabilius excogitare nihil possum, Platonis aut Archytae[*](architae ) vitam[*](vitae vitam X (vitae del. s V3)) comparabo, doctorum hominum et plane sapientium:

ex eadem urbe humilem homunculum a pulvere et radio excitabo, qui multis annis post fuit, Archimedem. cuius ego quaestor ignoratum ab Syracusanis, cum esse omnino negarent, saeptum[*](septum X) undique et vestitum[*](vestitutum V1 ) vepribus et dumetis indagavi sepulcrum. tenebam enim quosdam senariolos, quos in eius monumento esse inscriptos acceperam, qui declarabant in summo sepulcro sphaeram[*](spheram X (18 spherae RV sphaere GK)) esse positam cum cylindro.

ego autem cum omnia conlustrarem oculis—est enim ad[*](ad a GRV1 (corr.V3)) portas Agragantinas[*](ego ducem cum...16 portas gaianas Non.335,24 ) [*](agragantinas Came rarius agragianas X gaianas (gafanas L 1) Non. agragentinas Sey.(cf. Th.l.l.l.1428)) magna frequentia sepulcrorum—, animum adverti columellam non multum e dumis eminentem, in qua inerat sphaerae figura et cylindri. atque ego statim Syracusanis— erant autem principes mecum—dixi me illud ipsum arbitrari esse, quod quaererem. inmissi cum[*](inmissi cum s V3 inmusicum X (inmuscum K)) falcibus multi[*](multi famuli Lattmann milites olim Sey. ) purgarunt et aperuerunt locum.

quo cum patefactus[*](patefactum X) esset aditus, ad adversam[*](addit' adadv. G) basim[*](bassim X (corr.G1)) accessimus.[*](accessimus R sed -ss- e corr. (fuit fort. accedimus) accesimus V) apparebat epigramma[*](epygramma KRV) exesis posterioribus partibus versiculorum dimidiatum[*](dimidiatis X (di prius in r. R1) corr. Bentl. (dimidiatus de versiculis vel de epigrammate dici poterat, de partibus non poterat cf. Gell. 3, 14)) fere. ita nobilissima Graeciae civitas, quondam vero etiam doctissima, sui civis

p.434
unius acutissimi monumentum ignorasset, nisi ab homine Arpinate[*](Arpinati We.cl.leg.1, 4 al. ) didicisset. sed redeat,[*](reddeat X (corr.G1)) unde aberravit oratio: quis est omnium, qui[*](qui quo V1 ) modo cum Musis, id est cum humanitate[*](humilitate K1 ut v. ) et cum doctrina, habeat aliquod commercium, qui se non hunc mathematicum malit quam illum tyrannum? si vitae modum actionemque quaerimus, alterius mens rationibus agitandis exquirendisque alebatur cum oblectatione sollertiae, qui est unus suavissimus pastus[*](patus K1 (r ss. c)) animorum, alterius in caede et iniuriis cum et diurno et nocturno metu. age confer Democritum Pythagoram, Anaxagoram: quae regna, quas opes studiis eorum et delectationibus antepones?

Etenim, quae pars optuma est in homine, in ea situm esse necesse est[*](in homine...14 necesse est add. G2 in mg. ) illud, quod quaeris, optumum. quid est autem[*](autem enim H) in homine sagaci ac bona mente melius? eius bono fruendum est igitur, si beati esse volumus; bonum autem mentis est virtus; ergo hac beatam vitam contineri necesse est. hinc omnia, quae pulchra[*](pulcra K) honesta praeclara sunt, ut supra dixi, sed dicendum idem[*](idẽ V) illud[*](illud om s H) paulo uberius videtur, plena gaudiorum sunt. ex perpetuis autem plenisque gaudiis cum perspicuum sit vitam beatam existere, sequitur ut ea existat ex[*](ex om. V) honestate.[*](etenim...23 honestate H)