Tusculanae Disputationes

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.

non dubito, tu quid responsurus sis; itaque video, cui committam. non quemvis hoc idem interrogarem; responderet enim alius fortasse se non modo quattuor consulatus[*](consolat.GR (in 24 corr. c) V) uni anteponere, sed unum diem Cinnae multorum et clarorum virorum totis aetatibus. Laelius si digito quem attigisset, poenas dedisset; at Cinna collegae sui consulis Cn. Octavii[*](GN.X) praecidi caput[*](praeciditapud K) iussit,[*](iussit,iussit Sey. ) [*](lussit G hic et saepius ) P. Crassi L. Caesaris, nobilissimorum

p.429
hominum, quorum virtus fuerat domi militiaeque cognita, M. Antonii, omnium eloquentissimi quos ego audierim, C. Caesaris,[*](G. X) in quo mihi videtur specimen fuisse humanitatis salis suavitatis leporis. beatusne igitur, qui hos[*](qui hos s V3 quos X) interfecit?[*](interficit V1 ) mihi contra non solum eo videtur miser,[*](miser eqs.cf. Aug. civ. 5, 26 ) quod ea fecit, sed etiam quod ita se gessit, ut ea facere[*](ea se f. G (exp. 2)) ei liceret (etsi peccare[*](peccaret X corr.V1 ) nemini licet; sed sermonis errore labimur;[*](errore labimur add. Vc labimus K) id enim licere[*](lic&re V1 ) dicimus,

quod cuique conceditur). utrum tandem beatior C. Marius tum, cum Cimbricae victoriae gloriam cum collega Catulo communicavit, paene altero Laelio—nam hunc illi[*](huic X (unde ilium pro illi V3) hunc s ) duco simillimum—, an cum[*](an cum annum G1 ) civili bello victor iratus necessariis Catuli deprecantibus non semel respondit, sed saepe:

moriatur
? in quo beatior ille, qui huic nefariae voci paruit,[*](paruit V) quam is, qui tam scelerate imperavit. nam cum accipere quam facere praestat iniuriam, tum morti iam ipsi[*](ipsa K) adventanti paulum procedere ob viam, quod fecit Catulus, quam quod Marius,[*](quod quam M. V1 ) talis viri interitu sex[*](interitus ex X) suos obruere consulatus et contaminare extremum tempus aetatis.

Duodequadraginta[*](Totum cap. 20 libere excerpsit Val. Max. 9, 13 ext. 4) annos tyrannus Syracusanorum fuit Dionysius,[*](dionisius KV dyonisius GR) cum quinque et viginti natus annos dominatum occupavisset. qua pulchritudine urbem, quibus autem opibus praeditam servitute oppressam tenuit civitatem! atqui de hoc homine a bonis auctoribus sic scriptum accepimus, summam fuisse eius in victu temperantiam in rebusque gerundis virum acrem et industrium,[*](et industrium om. R1 ) eundem tamen maleficum natura[*](in rebus gerundis... 29 maleficum natura Non. 241,8 ) et

p.430
iniustum; ex quo omnibus bene veritatem intuentibus[*](inuentibus X corr. V1 ) videri necesse est miserrimum. ea[*](ea ecce K) enim ipsa, quae concupierat, ne tum quidem, cum omnia[*](omni G1 ) se posse censebat, consequebatur.