Tusculanae Disputationes

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.

quod quidem nisi fit, virtutum interitus consequetur. nam in quem cadit aegritudo, in eundem metum cadere[*](praefer. (sine se) ter H) necesse est (est enim metus futurae aegritudinis sollicita expectatio[*](exspect. R)); in quem autem metus, in eundem[*](eundem eum Non. ) formido timiditas pavor ignavia;[*](in quem...24 ignavia Non.444,15 ) ergo, ut idem vincatur interdum nec putet ad se praeceptum illud Atrei pertinere:

  1. Proinde[*](Trag. fr. inc. 112) i/ta parent se in vi/ta, ut vinci[*](vici V1 (vicini Vc l vinci V3)) ne/sciant.
hic autem[*](autem del.V3 ) vincetur, ut dixi, nec modo vincetur, sed
p.428
etiam serviet; at nos autem[*](at nos vel nos autem s ) virtutem semper liberam volumus, semper invictam; quae[*](atque Bentl. atqui) nisi sunt, sublata virtus[*](quae...3 virtus est om. H) est.

Atque si in virtute satis est praesidii ad bene vivendum, satis est etiam ad beate; satis est[*](prius est om. H) enim certe in virtute, ut fortiter vivamus; si fortiter, etiam ut magno animo, et quidem ut nulla re umquam terreamur semperque simus invicti. sequitur, ut nihil paeniteat, nihil desit, nihil obstet; ergo omnia profluenter absolute prospere, igitur beate. satis autem virtus ad fortiter vivendum potest; satis ergo etiam ad beate.

Etenim ut stultitia, etsi adepta est quod concupivit, numquam se tamen satis consecutam putat,[*](consecuta GRV1 putet V1 ) sic sapientia semper eo contenta[*](contenda K1 conta G contempta H) est quod adest, neque eam umquam sui paenitet.[*](at nos autem...14 penitet H)

Similemne[*](similene X similemen s ) putas C. Laelii unum consulatum[*](consolat.GR (in 24 corr. c) V) fuisse,[*](fuisse s Vrec fuisset X) et eum quidem cum repulsa (si,[*](si sic Vrec ) cum sapiens et bonus vir, qualis ille fuit, suffragiis praeteritur, non populus a bono consule potius quam ille a bono populo[*](del.Mue. a vano populo s a populo (sine bono) Mdv ) [*](del.Mue. a vano populo s a populo (sine bono) Mdv ) repulsam fert[*](post fert iterat suffragiis praeteritur X))—sed tamen utrum malles te,[*](maeste G ( ss. 2)) si potestas esset, semel ut Laelium consulem an ut Cinnam quater?