Tusculanae Disputationes
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.
Cur igitur divitiae desiderentur, aut ubi paupertas beatos esse non sinit? signis, credo, tabulis studes.[*](studes Sey. ludis (et ante tabulis add. We. sed cf. parad. 49. Verr. 5, 132. Phil. 2, 109)) si quis est qui his delectetur,[*](delectetur ex -atur G1 ) nonne melius tenues homines fruuntur quam illi qui is abundant?[*](cur... 7 habundant) [*](habundant GRcH) est enim earum rerum omnium in nostra[*](in post nostra add. s post omnium Wo. ) [*](nostrae G1 ) urbe summa in publico copia. quae qui privatim[*](privati s corr. Lb. ) habent, nec[*](nec add. V1 ) tam multa et raro vident, cum in sua rura venerunt; quos tamen pungit aliquid, cum, illa unde habeant, recordantur. dies deficiat,[*](deficiet KRH) si velim paupertatis causam defendere. aperta enim res est, et cotidie[*](cottidie K) nos ipsa natura admonet, quam paucis, quam parvis[*](pravis V1 ) rebus egeat, quam vilibus.
Num[*](Epic. fr. 586) igitur ignobilitas aut humilitas aut etiam popularis offensio sapientem beatum esse prohibebit?
vide ne plus commendatio in vulgus et haec, quae expetitur, gloria molestiae habeat quam voluptatis.[*](dies... 18 voluptatis) leviculus sane noster Demosthenes,[*](demostenes X (in 21 KR)) qui illo susurro delectari se dicebat aquam[*](aquam sV3 quam X) ferentis mulierculae, ut mos in Graecia est, insusurrantisque alteri:
hic est ille Demosthenes.quid hoc levius? at[*](at aut KV1 ) quantus orator! sed apud alios loqui videlicet didicerat, non multum ipse secum.