Tusculanae Disputationes

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.

tum intelleges, qui voluptatem maxime sequantur, eos minime consequi, iucunditatemque victus esse in desiderio, non in satietate.[*](Persarum ... 449, 6 satietate H) Timotheum, clarum hominem Athenis et principem civitatis, ferunt, cum cenavisset apud Platonem eoque convivio admodum delectatus esset vidissetque[*](vidisseque V) eum postridie,[*](posttridie GRV) dixisse:

vestrae quidem[*](vestreae quidem G vestrae equidem KRV cf. Hand Turs. 2,422 ) cenae non solum in praesentia, sed etiam postero die iucundae sunt.
quid quod[*](qui quod X (corr. R2 s)) ne mente quidem recte uti possumus multo cibo et potione completi? est praeclara epistula[*](epistola KR1 (ex -ula) V) Platonis[*](Plato ep. 7 p.326 b) ad Dionis propinquos, in qua scriptum est his fere verbis:
quo cum venissem, vita illa beata, quae ferebatur,[*](beataque fer. X) plena Italicarum Syracusiarumque[*](syracusyriarumquae G1 ) mensarum,[*](mensuram G) nullo modo mihi placuit, bis in die saturum fieri nec umquam pernoctare solum ceteraque, quae[*](quae ex qua R2 ) comitantur huic vitae, in qua sapiens nemo efficietur umquam, moderatus vero multo minus. quae enim natura tam mirabiliter temperari potest?

quo modo igitur iucunda vita potest esse, a qua absit prudentia,[*](prudentiae V1 ) absit moderatio?[*](cetera quae ... 22 moderatio H) ex quo Sardanapalli, opulentissimi Syriae regis, error adgnoscitur,[*](adnosc. G1 agn. R2 ) qui incidi[*](incidi in illa re, Cic. de rep., cum de Sardanapalo diceret, 'ea incidi iussit in busto' Arusian. GL. 7, 487,16 ) iussit in busto:[*](busto haec. habeo X)

  1. Haec[*](Arist. fr. 90 (cf. fin. 2, 106) Anth. Pal. 7,325 ) habeo, quae edi, quaeque exsaturata libido
  2. Hausit;[*](ausit GR1V1 ) at illa iacent multa et praeclara relicta.
p.450
quid aliud
inquit Aristoteles
in bovis, non in regis sepulcro inscriberes? haec habere se mortuum dicit, quae ne vivus quidem diutius habebat quam fruebatur.