Tusculanae Disputationes
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.
Ubi sunt ergo isti, qui iracundiam utilem dicunt —potest utilis esse insania?—aut naturalem? an[*](an s hanc X) quicquam
Et si fidentia, id est firma animi confisio, scientia quaedam est et opinio gravis non temere adsentientis, metus quoque est diffidentia[*](loco desperato sententia tole- rabilis efficiatur, si scribas: metus quoque qui est diffidentia inbecilla est adsensio (cf. p. 368, 26) expectati et impendentis mali. propter haec ultima autem verba proximum enuntiatum et si spes — metum ante et si fidentia — imp. mali ponen- dum videtur. ut igitur metus — in malo = w(/ste e)n tw=| fau/lw| (gen. masc. cf. St. fr. 3, 548 p. 147, 9 to\n sofo\n ou)k a)pistei=n th\n ga\r a)pisti/an ei/(nai Yeu/dous u(po/lhYin, th\n de/ pi/stin a)stei=on u(pa/rxein, ei/)nai ga\r kata/lhWin i)sxura/n ktl.) ei/)nai to\n fo/bon, a(sau/tws de\ kai\ ta\ loipa\ pa/qh pa/nta? sed quid Cicero peccauerit quid librarii, incertum. ) [*](difidentia KV3 (itiae V1) defidentia GR) expectati et impendentis[*](inp. V) mali, et si spes est expectatio boni, mali expectationem esse necesse est metum. ut igitur metus,[*](metum mecum G1V1 ) sic reliquae[*](reliqui K1 ) perturbationes sunt in malo. ergo ut constantia scientiae, sic perturbatio erroris est. Qui autem natura dicuntur iracundi aut misericordes aut invidi aut tale quid, ei sunt constituti quasi mala valetudine[*](valitudini V) animi, sanabiles[*](sanabiles s sanabile est) tamen,
ergo ut optuma quisque valetudine adfectus[*](aff. KR) potest videri ut natura ad aliquem morbum[*](del. Tr.) proclivior, sic animus alius ad alia vitia propensior. qui autem non natura, sed culpa vitiosi esse dicuntur, eorum vitia constant e falsis opinionibus rerum bonarum et malarum, ut sit alius ad alios motus perturbationesque proclivior. inveteratio autem, ut in corporibus, aegrius depellitur quam perturbatio,[*](perturbatione K1 ) citiusque repentinus oculorum tumor[*](tumor add. Vc mg. tuorum K1 ) sanatur quam diuturna lippitudo depellitur.[*](depellitur del. Dav. sed cf. Mue. )