Tusculanae Disputationes
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.
nam ut illa praeteream, quae sunt furoris,[*](futuris K1 furoris ) haec ipsa per sese[*](sese V (exp. 3)) quam habent levitatem, quae videntur esse mediocria,
haec inconstantia mutabilitasque mentis quem non ipsa pravitate deterreat? est etiam[*](etiam Man. enim) illud, quod in omni perturbatione dicitur, demonstrandum, nullam esse nisi opinabilem, nisi iudicio susceptam, nisi voluntariam. etenim si naturalis amor esset,[*](amor esset ex amorem et Kc ) et amarent omnes et semper amarent et idem amarent,[*](et idem amarent om. H) neque alium pudor, alium cogitatio, alium satietas deterreret.[*](etenim ... 26 deterreret H) [*](deterret G1 )
Ira vero, quae[*](quae-ae in r. V2 ) quam diu perturbat animum, dubitationem insaniae non habet, cuius inpulsu[*](imp. KR) existit etiam inter fratres tale iurgium:
nosti, quae secuntur; alternis enim[*](enim eum KR) versibus intorquentur inter fratres gravissimae[*](gravissime KRV) contumeliae, ut facile appareat Atrei filios esse, eius qui meditatur poenam in fratrem novam:
- Quis au/tem malitia/ te?—
. quo igitur haec erumpit[*](erumpit Dav. erunt X erit Gr.) moles? audi Thyestem:
eorum viscera[*](viscere GK (bis scr. 1)R viscerae V) apponit. quid est enim quo[*](quoV1 (quod3)) non progrediatur eodem ira, quo furor? itaque iratos proprie dicimus exisse de potestate, id est de consilio, de ratione, de mente; horum enim potestas in totum animum esse debet.
His aut subtrahendi sunt ei, in quos impetum conantur facere, dum se ipsi[*](se ipsi V3 s ipse ipsi X) conligant, —quid est autem se ipsum colligere nisi dissupatas[*](dissipatas e corr. in G et R) animi partis rursum in suum locum cogere?—aut rogandi orandique sunt, ut, si quam habent ulciscendi vim, differant in tempus aliud, dum defervescat[*](fervescat G1 ) ira. defervescere autem certe significat ardorem animi invita ratione excitatum. ex quo illud laudatur Archytae, qui cum vilico factus esset iratior,
quo te modoinquit
accepissem, nisi iratus essem!