Tusculanae Disputationes

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.

—sic igitur adfecto haec adhibenda curatio est, ut et illud quod cupiat ostendatur[*](ostendat s ostendatur Dav. ostendas Bouhier ) quam leve, quam contemnendum, quam nihili[*](nihil V) sit omnino, quam facile vel aliunde[*](vel aliunde bis K1 velaliende G (i in r. et u?)) vel alio modo perfici vel omnino neglegi

p.399
possit; abducendus etiam est non[*](etiam est non in r. Vc ) numquam ad alia studia sollicitudines curas negotia, loci denique mutatione tamquam aegroti non convalescentes saepe curandus est;

etiam novo quidam amore veterem amorem[*](Hier. epist. 125, 14) tamquam clavo[*](clavo clava V) clavum eiciendum putant; maxume autem admonendus[*](idmonendus V3 ) est, quantus sit furor amoris.[*](add. Bai.) omnibus enim ex animi perturbationibus est profecto nulla vehementior, ut, si iam ipsa illa accusare[*](accuss. K) nolis, stupra dico et corruptelas et adulteria, incesta denique, quorum omnium accusabilis[*](accuss. K) est turpitudo,—sed ut haec omittas,[*](omittas ex comitas V3 ) perturbatio ipsa mentis in amore foeda per se est.