Tusculanae Disputationes

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.

Stoici vero et sapientem amaturum esse[*](St. fr. 3, 652) dicunt et amorem ipsum

conatum amicitiae faciendae ex pulchritudinis specie
definiunt. qui si[*](qui si quin V) quis est in rerum natura sine sollicitudine, sine desiderio, sine cura, sine suspirio, sit sane; vacat enim omni libidine; haec autem de libidine oratio est. sin autem est aliquis amor, ut est certe, qui nihil absit aut non multum ab insania, qualis in Leucadia est:
si quidem sit quisquam[*](Turpil. 115) deus, cui[*](cuii Ribb. ad V) ego sim curae

at id erat deis[*](dehis X (deis V)) omnibus curandum, quem ad modum hic frueretur voluptate amatoria!

heu me infelicem!
—nihil verius. probe et ille:
sanusne es,[*](sanun es Wo. ) qui temere lamentare?
sic[*](sic hic Mdv. (at cf. ita div. 2, 82)) insanus videtur etiam suis. at[*](at ad KR effecit KRG (tragoediasfeffecit) Vrec (affecit V1) efficit s ) quas tragoedias efficit!
  1. Te,[*](te s et X) Apo/llo sancte, fe/r opem, teque, amni/potens[*](tequea omnipotens GR tequeaomnipotens K te- queomnipotens V amnipotens Wölfflin ap. Ribb. omnip. vulgo )
  2. Neptune, i/nvoco,
  3. Vosque a/deo, Venti!
mundum totum se ad amorem suum sublevandum conversurum putat, Venerem unam excludit ut iniquam:
nam quid[*](quid add. Kc ) ego te appellem, Venus?
eam prae lubidine[*](lib. V) negat curare quicquam: quasi vero ipse non propter lubidinem[*](lib. V) tanta flagitia et faciat et dicat.