Tusculanae Disputationes
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.
Sed ut ad propositum[*](positum G1 ) redeat oratio, quam brevi tempore quot et quanti poëtae, qui autem oratores extiterunt! facile ut appareat nostros omnia consequi potuisse, simul ut[*](ut et V2 ) velle coepissent.
Sed de ceteris studiis alio loco et dicemus, si usus fuerit, et saepe diximus. sapientiae studium vetus id quidem in nostris, sed tamen ante Laelii aetatem et Scipionis non reperio quos appellare possim nominatim. quibus adulescentibus Stoicum Diogenen et Academicum Carneadem video ad senatum ab Atheniensibus missos esse legatos, qui cum rei publicae nullam umquam partem attigissent essetque[*](esseque V1 ) eorum alter Cyrenaeus[*](cyreneus GKR (cyręn.)) alter Babylonius, numquam profecto scholis essent excitati neque ad illud munus[*](munus legationis ss. Vrec ) electi, nisi in quibusdam principibus temporibus illis fuissent studia doctrinae. qui cum cetera litteris mandarent, alii ius civile, alii orationes suas, alii monumenta[*](monomenta GR1 (corr. 1) V) maiorum, hanc amplissimam omnium artium, bene vivendi disciplinam,
itaque illius verae elegantisque philosophiae, quae ducta a Socrate in Peripateticis adhuc permansit et idem alio modo dicentibus Stoicis, cum Academici eorum controversias disceptarent,[*](disceptare R1 ) nulla fere sunt aut[*](aut s ac X) pauca admodum Latina monumenta sive propter magnitudinem rerum occupationemque hominum,[*](hominum s omnium X) sive etiam quod imperitis ea probari posse non arbitrabantur,[*](arbitrantur G1 ) cum interim illis silentibus C. Amafinius[*](amifinius X (corr. R1?)) extitit dicens, cuius libris editis commota multitudo contulit se ad eam[*](eam ex eandem K2 eadem R1 ( add. 2)) potissimum disciplinam, sive quod erat cognitu perfacilis, sive quod invitabantur[*](invitabantur s invitabatur X cf. fin. 1, 25 ) inlecebris blandis voluptatis, sive etiam, quia nihil erat prolatum melius, illud quod erat[*](erat R1 ) tenebant.[*](tenebant V1 )
post Amafinium[*](ammafinius K1 (alt. m eras.)) autem multi eiusdem aemuli rationis multa cum scripsissent, Italiam totam occupaverunt, quodque maxumum argumentum est non dici illa subtiliter,[*](sumtiliter GV1 ) quod et tam[*](et tam Dav. etiam X) facile ediscantur et ab indoctis probentur, id illi firmamentum esse disciplinae putant.
Sed defendat, quod[*](quod s Vrec ) [*](quo X) quisque sentit; sunt enim iudicia libera: nos institutum tenebimus nullisque[*](nulliusque Bentl. sed cf. 441, 25 ) unius disciplinae legibus adstricti, quibus in philosophia necessario pareamus, quid sit in quaque re maxime probabile, semper requiremus.[*](requiremus cf. nat. deor. 2, 96 ) quod cum saepe alias, tum nuper in Tusculano studiose egimus. itaque expositis tridui disputationibus[*](discipulationibus G1 ) quartus dies hoc libro concluditur. ut enim in inferiorem ambulationem descendimus, quod feceramus idem superioribus diebus, acta res est sic:
Dicat, si quis volt, qua de re disputari velit.
Non mihi videtur omni[*](omnia X corr. K2R1V()) animi perturbatione posse sapiens vacare.
Aegritudine[*](aegritudine V) quidem hesterna disputatione videbatur, nisi forte temporis causa nobis[*](nobis s novis Gr. novi X (nōvi Vrec)) adsentiebare.[*](absentiabare G ( et 2) asentiabare R1 (ass. 2?) asentiabaere V1 assentiebare KVrec )
Minime vero; nam mihi egregie[*](aegregiae X (agr- V1 -ie G)) probata est oratio tua.
Non igitur existumas cadere in sapientem aegritudinem?
Prorsus non arbitror.
Atqui, si ista perturbare animum sapientis non potest, nulla poterit. quid enim? metusne conturbet? at[*](at s et X) earum rerum est absentium metus, quarum praesentium est aegritudo; sublata[*](et sublatus KR) igitur aegritudine sublatus est metus. restant duae perturbationes, laetitia gestiens et libido; quae si non cadent in sapientem, semper[*](semper Kc ex sip) mens erit tranquilla sapientis.
Sic prorsus intellego.
Utrum igitur mavis? statimne nos vela[*](vela add. G2 ) facere an quasi e portu egredientis[*](aegridientis V1 ) paululum remigare?
Quidnam est istuc? non enim intellego.
Quia Chrysippus et Stoici cum de animi perturbationibus[*](St. fr. 3, 483) disputant, magnam partem in his[*](his is?) partiendis et definiendis occupati sunt, illa eorum perexigua oratio est, qua medeantur animis nec eos turbulentos esse patiantur, Peripatetici autem ad placandos animos multa adferunt, spinas partiendi et definiendi praetermittunt. quaerebam igitur, utrum panderem vela orationis[*](vela orationis Vc (vela or in r.) s velorationis GKR (o R2)) statim an eam ante paululum dialecticorum remis propellerem.[*](propellerem propalarem K2 )
Isto modo vero; erit enim hoc totum, quod quaero, ex utroque perfectius.
Est id quidem rectius;
sed post requires, si quid fuerit obscurius.
Faciam equidem; tu tamen, ut soles, dices ista ipsa obscura planius quam dicuntur a Graecis.
Enitar equidem, sed intento opus est animo, ne[*](ne nemo K1 ) omnia dilabantur, si unum aliquid effugerit. Quoniam, quae Graeci pa/qh vocant, nobis perturbationes[*](pathe X perturbationes cf. Aug. civ. 14, 5 ) appellari magis placet quam morbos, in his explicandis veterem illam equidem Pythagorae primum, dein Platonis discriptionem sequar, qui animum in duas partes dividunt: alteram rationis participem faciunt,[*](fiunt K1 ) alteram expertem; in participe rationis ponunt[*](ponunt Vrec s ponant X) tranquillitatem, id est placidam quietamque constantiam, in illa altera motus turbidos cum[*](cum We. tum) irae tum cupiditatis, contrarios inimicosque rationi.
sit igitur hic[*](hic K1 ) fons; utamur tamen in his perturbationibus describendis[*](discrib. Mue. sed cf. Th. l. l. 5, 663 ) Stoicorum definitionibus et partitionibus,[*](participationibus R1 particionibus GVH) qui mihi videntur in hac quaestione versari acutissime.
Est igitur Zenonis haec definitio, ut perturbatio[*](Zeno fr. 205) sit, quod pa/qos [*](patOC K patos R (pex) PLTwC H) ille dicit, aversa a[*](a om. V1 (add. c)) recta ratione contra naturam animi commotio. quidam brevius perturbationem esse adpetitum vehementiorem, sed vehementiorem eum volunt esse, qui longius discesserit a naturae constantia. partes autem perturbationum volunt ex duobus opinatis bonis nasci et ex duobus opinatis malis; ita esse quattuor, ex bonis libidinem et laetitiam,
laetitia autem et libido in bonorum opinione versantur, cum libido ad id, quod videtur bonum, inlecta[*](inlecta s iniecta X) et[*](sqq. cf. Barlaami eth. sec. Stoicos 2, 11 qui hinc haud pauca adsumpsit. ) inflammata rapiatur, laetitia ut adepta iam aliquid concupitum ecferatur et gestiat. natura[*](natura s Vrec naturae X (-re K)) enim omnes ea,[*](Stoic. fr. 3, 438) quae bona videntur, secuntur fugiuntque contraria; quam ob rem simul obiecta species est[*](speciei est H speci est KR ( add. c) speciest GV) cuiuspiam, quod bonum videatur, ad id adipiscendum impellit ipsa natura. id cum constanter prudenterque fit, eius modi adpetitionem Stoici bou/lhsin [*](BOgLAHClN KR bogLHCin G bogaHCin V) appellant, nos appellemus[*](appellemus We. appellamus X (apell G) cf. v. 26, fin. 3, 20 ) voluntatem, eam[*](eam iam V) illi putant in solo esse sapiente; quam sic definiunt: voluntas est, quae quid cum ratione desiderat. quae autem ratione adversante[*](adversante Po. (cf. p.368, 6; 326, 3; St. fr. 3, 462 a)peiqw=s tw=| lo/gw| w)qou/menon e)pi\ plei=on adversa X (d del. H1) a ratione aversa Or. ) incitata est vehementius, ea libido est vel cupiditas effrenata, quae in omnibus stultis invenitur.
itemque cum ita[*](ita om. H) movemur, ut in bono simus aliquo, dupliciter id contingit. nam cum ratione[*](curatione K1 (ũ2)) animus movetur placide atque constanter, tum illud gaudium dicitur; cum autem inaniter et effuse animus exultat, tum illa laetitia gestiens vel nimia dici potest, quam ita definiunt: sine ratione animi elationem. quoniamque,[*](quoniam quae X praeter K1 (quae del. Vrec)) ut bona natura adpetimus,[*](app. KR2? (H 367, 24)) sic a malis natura declinamus, quae declinatio si cum[*](del. Bentl.) ratione fiet, cautio appelletur,[*](appellatur K1Vrec s ) eaque intellegatur in solo esse sapiente; quae autem sine ratione et cum exanimatione humili atque fracta, nominetur metus;
praesentis autem mali sapientis adfectio nulla est, stultorum[*](stultorum Dav. stulta autem) aegritudo est, eaque[*](eaque Ba. ea qua X (ea que M1)) adficiuntur in malis opinatis animosque demittunt et contrahunt rationi non obtemperantes. itaque haec prima definitio[*](difin. V) est, ut aegritudo sit animi adversante ratione contractio.[*](itaque ... 6 contractio Non. 93, 1 ) sic quattuor perturbationes sunt, tres constantiae, quoniam[*](cf. Aug. civ. 14, 8) aegritudini nulla constantia opponitur.
Sed omnes perturbationes iudicio censent fieri et[*](St. fr. 3, 380 et 393) opinione. itaque eas definiunt pressius, ut intellegatur, non modo quam vitiosae,[*](vitiose GKR) sed etiam quam in nostra sint potestate. est ergo[*](ergo igitur Hs ) aegritudo[*](aegritudo om. G1 add. 1 et 2 ) opinio recens mali praesentis, in quo demitti contrahique animo rectum esse videatur, laetitia opinio recens boni praesentis, in quo ecferri[*](ecferri haec ferri VKc (eff. K2)) rectum esse videatur,[*](laetitia...15 videatur om. G1, add. G2 in mg. inf. (lemmata laetitia metus adscr. 1 cf. praef.)) metus opinio impendentis mali, quod intolerabile[*](intollerabile V) esse videatur, libido[*](lubido K, in lib. corr. G1 (libido etiam in mg.) R1 ) opinio venturi boni, quod sit ex usu iam praesens esse atque adesse.
sed quae iudicia quasque opiniones perturbationum esse dixi, non in eis perturbationes solum positas esse dicunt, verum illa etiam[*](etiam ilia H) quae efficiuntur perturbationibus, ut aegritudo quasi morsum aliquem doloris efficiat, metus recessum quendam animi et fugam, laetitia profusam hilaritatem, libido[*](lubido Kx libido R) effrenatam[*](effrenata X corr. K2Rc ) adpetentiam. opinationem autem, quam in omnis definitiones superiores inclusimus, volunt esse inbecillam adsensionem.
Sed singulis[*](in singulis G (exp. 2)) perturbationibus partes eiusdem generis plures subiciuntur, ut aegritudini invidentia—
(nam si qui[*](qui quid K1 (d eras.) RH) doleat eius rebus secundis a quo ipse laedatur, non recte dicatur invidere, ut si Hectori[*](haectori X (ut ... Agamemno om. H)) Agamemno; qui autem, cui alterius commoda[*](comoda GRV1 ) nihil noceant, tamen eum doleat is frui, is[*](frui is Rrec s frui se GR1V (se exp. rec) K2 fuisse K1 ) invideat profecto.) aemulatio autem dupliciter illa quidem dicitur, ut et in laude et in vitio nomen hoc sit; nam et imitatio virtutis aemulatio dicitur— sed ea nihil hoc loco utimur; est enim laudis—, et[*](et om. G) est aemulatio aegritudo,[*](est aegritudo aemulatio G1 ) si eo[*](eo ea H) quod concupierit alius potiatur, ipse careat. obtrectatio autem est, ea quam intellegi zhlotupi/an [*](zelotypian GRV (n ut sequens u in r.) H (i pro y) zelotypiam K) volo, aegritudo ex eo, quod alter quoque
misericordia est aegritudo ex miseria alterius iniuria[*](iniuria K) laborantis (nemo enim parricidae[*](patricidae G1V) aut proditoris supplicio[*](subpl. KH) misericordia commovetur); angor aegritudo premens, luctus aegritudo ex eius qui carus fuerit interitu acerbo, maeror aegritudo flebilis, aerumna aegritudo laboriosa, dolor aegritudo crucians, lamentatio aegritudo cum eiulatu, sollicitudo aegritudo cum cogitatione, molestia aegritudo permanens, adflictatio[*](adflictio V (G1 in lemmate mg.)) aegritudo cum vexatione corporis, desperatio aegritudo sine ulla rerum expectatione meliorum. Quae autem subiecta sunt sub metum, ea sic definiunt: pigritiam metum consequentis laboris,.
. . terrorem metum[*](pudorem metum dedecoris add. Sey. (ai)sxu/nh fo/bos a)doci/as pudorem metum sanguinem diffundentem Bai. (cf. Gell. 19, 6); quae coniungenda videntur: pudorem metum dedecoris sanguinem diffundentem) concutientem, ex quo fit ut pudorem rubor, terrorem pallor et tremor et dentium crepitus consequatur,[*](laboris; Terrorem metum mali adp. K1 Terrorem in Timorem corr. et verba terrorem ... 15 consequatur in mg. add. K2 ) timorem metum[*](metumientem V ( add. rec) metu mentem GKRH) mali adpropinquantis, pavorem metum[*](mali... 16 metum add. G2 in mg. ) mentem loco[*](loquo K1 ) moventem, ex quo illud Ennius:[*](ennius X enni VrecMs (et We. coll. nat. deor. 2, 60 fat. 35 off. 2, 89 al.) Enn. Alcm. 23 )
tum pavor sapientiam omnem mi[*](omne mmihi (vel mihi omnem) exanimato expectorat fere de orat. 3, 154. 218 Non. 16, 7. omnem mihi ex anima expectaret X (expectorat K2 expectoret B ex- pelleret Vrec)) exanimato expectorat[*](ex ... 18 expectorat om. H), exanimationem metum subsequentem et quasi comitem pavoris, conturbationem metum excutientem cogitata, formidinem metum permanentem.
Voluptatis autem partes hoc modo describunt,[*](descr. cf. 366, 18 describit K1 ) ut malevolentia sit voluptas ex malo alterius sine emolumento suo, delectatio[*](declaratio K1 ) voluptas suavitate
Quae autem libidini subiecta sunt, ea sic definiuntur, ut ira sit libido poeniendi[*](poen. ex pen. V2 pun. HVrec ) eius qui videatur laesisse iniuria, excandescentia autem sit ira nascens et modo[*](modo W (o)rgh\ e)narxome/nh) sine modo Non. ) existens,[*](excandescentia... 9 existens Non. 103, 14 ) [*](desistens V3 ) quae qu/mwsis Graece dicitur, odium[*](QgMwClC fere X) ira inveterata, inimicitia ira ulciscendi tempus observans, discordia ira acerbior intimo animo[*](animo Lb. (cf. Th. 1. 1. 4, 940) odio) et corde concepta, indigentia[*](Idigentia K1 ) libido inexplebilis, desiderium libido eius, qui nondum adsit, videndi. distinguunt[*](distingunt X) illud etiam, ut libido sit earum rerum, quae dicuntur de quodam aut quibusdam, quae kathgorh/mata [*](KaTHGopphmaTL fere X) dialectici appellant, ut habere divitias, capere honores, indigentia[*](diligentia X indigentia sV3 quod verum videtur, etsi Cic. non bene expressit spa/nin duplici sensu adhiberi (de re cf. St. fr. 3, 91 ) rerum ipsarum sit,[*](sit Man. est (def. Küh.)) ut honorum, ut[*](St. fr. 3, 379) pecuniae.[*](ut pec. et pec. H)
Omnium autem perturbationum fontem esse dicunt intemperantiam, quae est a [*](a in r. G2 del. ab Arnim (cf. fr. 3, 475 al.) a recta ratione del. Bentl. et post mente add. s ) tota mente a recta ratione defectio sic aversa a praescriptione[*](a praescriptione aperte scriptione V1 ) rationis, ut nullo modo adpetitiones animi nec regi nec contineri[*](animi regine cont. V ( add. 3)) queant. quem ad modum igitur temperantia sedat adpetitiones[*](app. Vc ) et efficit, ut eae[*](aeae K1 (hae Kc)R) rectae[*](recte G1VH) rationi pareant, conservatque considerata iudicia mentis, sic[*](si V1 ) huic inimica
Quem ad modum, cum sanguis corruptus est aut[*](St. fr. 3, 424) pituita redundat aut bilis, in corpore morbi aegrotationesque nascuntur, sic pravarum opinionum conturbatio et ipsarum inter se repugnantia sanitate spoliat animum morbisque perturbat;[*](sit... 372, 8 perturbat (sine 23 quidam ... 26 constan- tia et 368, 10 itaque... 368, 12 potestate) H) [*](conturbat V1 )
ex perturbationibus autem primum morbi conficiuntur, quae vocant illi nosh/mata, eaque quae sunt eis morbis contraria,[*](nosemiata X (nos emata V)) quae habent ad res certas vitiosam offensionem[*](vitiosam offensionem s vitiosa offensione X (-sas -es Vrec)) atque fastidium, deinde aegrotationes, quae appellantur a Stoicis a)rrwsth/mata,[*](appwCTHMLTL GV ac fere KR (o pro w, a pro L) idem appositae G1 ) isque item oppositae contrariae[*](contraria V1 ) offensiones. hoc loco nimium operae[*](opere GKV) consumitur a Stoicis, maxime a Chrysippo,[*](crys. G1 ) dum morbis corporum comparatur morborum animi similitudo; qua oratione[*](ratione V1 ) praetermissa minime necessaria ea, quae rem continent, pertractemus.
intellegatur igitur perturbationem iactantibus se opinionibus inconstanter et turbide in motu[*](in motu immotus GRV (s del.rec ) H immotos K (ss. c)) esse semper; cum autem hic fervor concitatioque animi inveteraverit et tamquam in venis medullisque insederit, tum existet[*](existit X (exs. G) existet Küh. (de fut. cf. p. 378, 14 comm. ad 1, 29 Sen. epist. 85, 9 al.) inveteravit ... insedit ... existit Sey. ) et morbus et aegrotatio et offensiones eae, quae sunt eis morbis aegrotationibusque contrariae. Haec, quae dico, cogitatione inter se differunt, re quidem copulata sunt, eaque[*](eaque GRV (eaq K1 sed; add. 2)) oriuntur ex libidine et ex laetitia. nam cum est concupita pecunia