Tusculanae Disputationes
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.
quorum est talis oratio: primum multis verbis iracundiam laudant, cotem fortitudinis esse dicunt, multoque et[*](imit. Lact. inst. 6, 14) in hostem et in inprobum[*](et inprobum V (im ss. 2) et inprobum GK (imp.) R (imp.)) civem vehementioris[*](vehementiores V (e ex i2)) iratorum
proelium rectum est hoc fieri, convenit dimicare[*](demicare K1 ) pro legibus, pro libertate, pro patria;haec nullam habent[*](habentPeripateticorum argumentatio- nem recta oratione C. referre pergit ut mox v. 13) vim, nisi ira excanduit fortitudo.[*](noctu eqs. (cf. p. 447, 26 fin. 3, 62. 64 al.)) nec vero de bellatoribus solum disputant: imperia severiora nulla esse putant sine aliqua acerbitate iracundiae; oratorem denique non modo accusantem, sed ne defendentem quidem probant sine aculeis iracundiae, quae etiamsi non adsit, tamen verbis atque motu simulandam arbitrantur, ut auditoris iram oratoris incendat actio. virum denique videri negant qui irasci nesciet,[*](nesciet W (nesciat edd. plur.) o(/stis ou)de/pote o0rgisqh/setai, tou=ton ou)d' a)/ndra dokei=n ei/(nai/ fasin Cf. o( sofo\s o)rgisqh/setai, amaturum esse p. 398, 5 vincetur 427, 28 al. Hor. ars 35 ) eamque, quam lenitatem nos dicimus, vitioso lentitudinis[*](vitiosolitudinis K) nomine[*](nomine in mg. G1 ) appellant.[*](eamque ... 13 appellant Non. 134, 4 )
Nec vero[*](nevero G1 ) solum hanc libidinem laudant—est enim ira, ut modo[*](modo cf. p. 371, 7 321, 18 Lact. ira 17, 20 ) definivi, ulciscendi libido—, sed ipsum illud genus vel[*](alt. vel om. KR) libidinis vel cupiditatis ad summam utilitatem esse dicunt a natura datum; nihil enim quemquam nisi quod lubeat praeclare facere posse. noctu[*](sqq. Val. Max. 8, 14 ext. 1) ambulabat in publico Themistocles, quod somnum capere non posset,[*](posset: indicatur non externa ambulandi causa, sed ratio qua adductus adulescens inquietus consilium ambulandi ceperit (cum pro quod Sey.)) quaerentibusque respondebat Miltiadis[*](militiadis (alt. i del. V3) trophaeis GR(corr. R1)V militia adstropheis K (tropea miliciadis Val. Max.)) tropaeis se e somno suscitari.[*](suscitare X corr. Vrec s ) cui non sunt auditae Demosthenis[*](demostenis X dolore GR1V1 ) vigiliae? qui dolere se aiebat,[*](agebat K) si quando opificum antelucana victus esset industria. philosophiae denique ipsius principes numquam in suis studiis tantos progressus sine flagranti cupiditate facere potuissent.
Ipsam aegritudinem, quam nos ut taetram et inmanem beluam fugiendam[*](fugienda X (-ā Vc)) diximus,[*](diximus p. 330, 10 ) non sine magna utilitate a natura dicunt constitutam, ut homines[*](homines s omnes X castigationes V1 ) castigationibus reprehensionibus ignominiis adfici se[*](adfici se adficisse X (corr. V3)) in delicto dolerent. impunitas enim peccatorum data videtur eis qui ignominiam et infamiam ferunt sine dolore; morderi est melius conscientia. ex quo est illud e vita ductum[*](evicta d. V Afr. fr.409 ) ab Afranio: nam cum dissolutus filius:
heu me miserumtum severus pater:
dum modo doleat aliquid, doleat quidlubet.